Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

verum[*](suppl. Po. (obl. Bitschofsky, Berl. ph. Woch. 1913,173) ante verum quod pro adi. habent add. et Bentl. igitur Sey ) multitudinis iudicium de bonis bonum si quando est, magis laudandum est quam illi ob eam rem beati. non possum autem dicere, quoquo[*](quo V1 ( add. c)) modo hoc accipietur, Lycurgum Solonem legum et publicae[*](publicę V (-ce K publi G1)) disciplinae carere gloria, Themistoclem Epaminondam[*](et epam. V2 ) bellicae virtutis. ante enim Salamina[*](salamina Man. salaminam cf. We. ) [*](salamini GK1 (i add. 2) V) ipsam Neptunus obruet quam Salaminii tropaei[*](trophi G1K ( add. 2 ) tropei m. V (ss. 2)) memoriam, priusque[*](e V2 om. X) e Boeotia[*](bootia X (boetia K2V2B)) Leuctra[*](leuctrae V2 leuctrha K1R1 ) tollentur quam[*](quam K quae GRV1 ( supra ae add. Vrec)) pugnae Leuctricae gloria. multo autem tardius fama deseret[*](desseret GV1 ) Curium Fabricium Calatinum, duo Scipiones duo[*](duos Vrec ) Africanos, Maximum Marcellum Paulum, Catonem Laelium, innumerabilis alios; quorum similitudinem aliquam qui arripuerit, non eam fama populari, sed vera bonorum laude metiens, fidenti animo,[*](anima G) si ita res feret,[*](res feret V2 s Lact. refert X) gradietur ad mortem; in qua aut summum bonum aut nullum malum esse cognovimus.[*](fidenti...24 cognovimus Lact. inst. 7, 10, 9 ) secundis vero suis

p.275
rebus volet etiam mori; non enim tam[*](tam add. G1 ) cumulus bonorum iucundus esse potest quam molesta decessio. hanc sententiam significare videtur Laconis illa vox, qui, cum Rhodius Diagoras, Olympionices[*](olimp. X (10 solus V)) nobilis, uno die duo suos filios victores Olympiae vidisset, accessit ad senem et gratulatus:

'morere,[*](more V 1 ( add. c)) Diagora' inquit;

non enim in caelum ascensurus es.
magna haec, et nimium fortasse, Graeci putant vel tum potius putabant, isque, qui hoc Diagorae dixit, permagnum existimans tris[*](tris K (r e corr 1) R(!)V( i) tres G) Olympionicas una e domo prodire cunctari illum diutius in vita fortunae obiectum inutile putabat ipsi.[*](ipse K1 )

Ego autem tibi quidem, quod satis esset, paucis verbis, ut mihi videbar,[*](videbatur V2 ) responderam—concesseras enim nullo in malo mortuos esse—; sed ob eam causam contendi ut plura dicerem, quod in desiderio et luctu haec est consolatio maxima. nostrum enim et nostra[*](nostra V) causa susceptum dolorem modice ferre debemus, ne nosmet ipsos amare videamur; illa suspicio[*](suspitio K) intolerabili[*](intollerabili KRV1 ) dolore cruciat, si opinamur eos quibus orbati sumus esse cum aliquo sensu in is malis quibus volgo opinantur. hanc excutere opinionem mihimet[*](post mihimet add. V2 ) volui radicitus, eoque fui fortasse longior.

Tu longior?

non mihi quidem. prior enim pars orationis tuae faciebat, ut mori cuperem, posterior, ut modo non nollem, modo non laborarem; omni autem oratione[*](ratione GRV1 ( add. 2)) illud certe perfectum est, ut mortem non ducerem in malis.

Num igitur etiam rhetorum epilogum[*](epilogum cf. Lact. ira 22, 2 ) desideramus? an hanc iam[*](iam add. G1 ) artem plane relinquimus?[*](relinqueris V (exp. m. rec.))

Tu vero istam ne reliqueris, quam semper ornasti, et quidem iure; illa enim te, verum si loqui volumus,

p.276
ornaverat. sed quinam est iste epilogus? aveo[*](habeo X aveo s ) enim audire, quicquid est.

Deorum inmortalium[*](sqq. cf. Plut. Cons. Ap. 08 e sqq. 115 b imm. GV) iudicia solent in scholis proferre de morte, nec vero ea fingere ipsi, sed Herodoto auctore[*](autore K1 ) aliisque pluribus. primum Argiae[*](Argiae W cf. nat. deor. 1, 82 Herod. 1,31 ) sacerdotis Cleobis et Bito[*](binoto X) filii praedicantur. nota fabula est. cum enim illam ad sollemne[*](solemne R1 (1 add. c) V) et statutum[*](statum s cf. har. resp. 18 al. ) sacrificium curru vehi ius[*](ius V) esset satis longe ab oppido ad fanum morarenturque iumenta, tum[*](tunc KR) iuvenes[*](iuvenis GV) i quos modo nominavi veste posita corpora oleo perunxerunt, ad iugum accesserunt.[*](tunc... 11 accesserunt om. R1 (add. m. vet. in mg.)) ita sacerdos advecta in fanum, cum currus esset ductus a filiis, precata[*](praec. X (12 prec. V)) a dea dicitur, ut id[*](id add. V2 om. X) illis praemii daret pro pietate, quod maxumum homini dari posset a deo; post epulatos cum matre adulescentis[*](adol. K1 ) somno se dedisse, mane inventos esse mortuos.

simili precatione[*](praec. X (12 prec. V)) Trophonius et Agamedes usi dicuntur; qui cum Apollini[*](apolloni G apollino K1 ) Delphis templum exaedificavissent,[*](exedificavissent RK (-et)) venerantes[*](verantes V1 ) deum petiverunt mercedem[*](mercedem V) non parvam quidem operis et laboris sui: nihil certi, sed quod esset optimum homini. quibus Apollo se id daturum ostendit post eius diei[*](die die K1 ) diem tertium; qui ut inluxit, mortui sunt reperti. iudicavisse deum dicunt, et eum quidem deum, cui reliqui dii concessissent, ut praeter ceteros divinaret. adfertur etiam de Sileno fabella quaedam; qui cum a Mida captus esset, hoc ei muneris pro sua missione dedisse scribitur: docuisse regem non nasci homini longe optimum

p.277
esse, proximum autem quam primum mori.

qua est sententia in Cresphonte usus Euripides:[*](fr. 449)

  1. Nam no/s decebat coe/tus celebranti/s domum
  2. Luge/re, ubi esset a/liquis in lucem e/ditus,
  3. Huma/nae[*](humana X corr. V1 ) vitae va/ria reputanti/s mala;
  4. At, qui/ labores mo/rte finisse/t gravis,
  5. Hunc o/mni[*](omni Dav. omnes) amicos lau/de et laetitia e/xsequi.[*](exequi K)
simile quiddam est in Consolatione Crantoris: ait enim Terinaeum[*](terinaneum GKR tirenęum V (i et prius e in r. Vc ę ex e al. m.) cf. Ps. Plut. 109b ) quendam Elysium,[*](helysium GR1 ()helisium V) cum graviter filii mortem maereret,[*](maeret X corr. K2R2Vc ) venisse in psychomantium[*](sichomantium X) quaerentem, quae fuisset tantae calamitatis causa; huic in tabellis tris huius modi versiculos datos:
  1. Ignaris homines in vita mentibus errant:
  2. Euthynous potitur fatorum numine leto.[*](laeto X (loeto K))
  3. Sic fuit utilius finiri ipsique tibique.

his et talibus auctoribus usi confirmant causam rebus a diis inmortalibus[*](imm. GR) iudicatam.[*](iudicatis V2 Or. att. 2,155 ) Alcidamas[*](alchidamus X ( supra u add. V2)) quidem, rhetor antiquus in primis nobilis, scripsit etiam laudationem mortis, quae constat[*](constat s constet) ex enumeratione humanorum malorum; cui rationes[*](rationes s in r. Vc ) eae quae exquisitius a philosophis colliguntur defuerunt, ubertas orationis[*](rationis X (o add. Vrec)) non defuit. Clarae vero mortes[*](mortis X (corr. Vrec)) pro patria oppetitae non solum gloriosae rhetoribus, sed etiam beatae videri solent. repetunt ab Erechtheo,[*](erectheo GV erectheo R1 er&theo K) cuius etiam filiae cupide[*](cupidae GR1 (a) add. Vahlen, Ges. ph. Schr. 1,569 ) mortem expetiverunt pro vita civium; commemorant Codrum, qui se in medios inmisit hostis veste famulari,[*](famulari V familiari K (supra veste ss.. ad accidendum K2)) ne posset adgnosci,[*](agn. V) si esset ornatu

p.278
regio, quod oraculum erat datum,[*](datum sic si V (c in r. Vc)) si rex interfectus esset, victrices[*](victricis X ft. recte ) Athenas fore; Menoeceus[*](menęceus K) non praetermittitur, qui item[*](qui item V (item in r. Vc) quidem GKRM quide P) oraculo edito largitus est patriae suum sanguinem; nam [*](add. Vahlen Opp. I, 101) Iphigenia Aulide[*](auide V) duci se immolandam[*](immolandum V1 ) iubet, ut[*](ut eqs. fort. hic Cicero ad locum poeticum allu- dit (negat Vahlen l. l.)) hostium[*](hostium V) eliciatur suo. veniunt inde ad propiora:[*](propriora X) Harmodius in ore est [*](add. Rath) et Aristogiton; Lacedaemonius Leonidas, Thebanus Epaminondas viget. nostros non norunt, quos enumerare magnum est: ita sunt multi, quibus videmus optabilis mortes fuisse cum gloria.

Quae cum ita sint, magna tamen eloquentia est utendum atque ita velut superiore e loco contionandum,[*](concion. V) ut homines mortem vel optare incipiant vel certe timere desistant?[*](desistant?interrogandi signum posuit Po.)