de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
sed haec etsi praeclare, nondum tamen perpolita. pauca enim, neque ea ipsa enucleate, ab hoc[*](ab hoc enucleate BE) de virtute quidem dicta. post enim haec in hac urbe primum a Socrate quaeri coepta, deinde in hunc locum delata sunt, nec dubitatum,[*](dubium R) quin in virtute omnis ut bene, sic etiam beate vivendi spes poneretur. quae cum Zeno didicisset a nostris, ut in actionibus praescribi solet, 'de eadem re fecit alio modo'. hoc tu[*](del. P. Man.) nunc in illo probas. scilicet vocabulis rerum mutatis inconstantiae crimen ille effugit, nos effugere non possumus! ille Metelli vitam negat beatiorem quam Reguli, praeponendam tamen, nec magis expetendam, sed magis sumendam et, si optio esset, eligendam Metelli, Reguli reiciendam; ego, quam ille praeponendam et magis eligendam, beatiorem hanc appello nec ullo minimo[*](minimo RV omnino BE) momento plus ei vitae tribuo quam
quid interest, nisi quod ego res notas notis verbis appello, illi nomina nova quaerunt, quibus idem dicant?[*](idem dicant V iā dicant R ilia appellant BE) ita, quem ad modum in senatu semper est aliquis, qui interpretem postulet, sic isti nobis cum interprete audiendi sunt. bonum appello quicquid secundum naturam est, quod[*](quod V) contra malum, nec ego[*](quam BER) solus, sed tu etiam, Chrysippe, in foro, domi; in schola[*](scola BERV) desinis. quid ergo? aliter homines, aliter philosophos loqui putas oportere? quanti quidque sit aliter docti et indocti, sed cum constiterit inter doctos quanti res quaeque sit—si homines essent,[*](essent V si B se E et R (in quo s non satis cognosci potest)) usitate loquerentur—, dum res maneant,[*](maneant dett. maneat) verba fingant arbitratu suo.
Sed venio ad inconstantiae crimen, ne[*](ne ut BE) saepius dicas me aberrare; quam tu ponis in verbis, ego positam in re putabam. si satis erit hoc perceptum, in quo adiutores Stoicos optimos habemus, tantam vim esse virtutis, ut omnia, si ex altera parte ponantur, ne appareant quidem, cum omnia, quae illi commoda certe dicunt esse et sumenda et eligenda et praeposita —quae ita definiunt, ut satis magno aestimanda sint—, haec igitur cum ego tot nominibus a Stoicis appellata, partim novis et commenticiis, ut ista
productaet 'reducta', partim idem significantibus—quid enim interest, expetas an eligas? mihi quidem etiam lautius[*](laucius E lautius V lacius B latitius R) videtur, quod eligitur, et ad quod dilectus adhibetur—, sed, cum ego ista omnia bona dixero, tantum refert quam magna dicam, cum expetenda, quam valde. sin autem nec expetenda ego magis quam tu eligenda, nec illa pluris aestimanda ego, qui bona, quam tu, producta qui appellas,[*](quam tu producta qui appellas RV quam qui cum produt appellas BE) omnia ista necesse est obscurari nec apparere et in virtutis[*](virtutis ed. princ. Rom. virtutes) tamquam in
At enim, qua in vita est aliquid mali, ea beata esse non potest. ne seges quidem igitur spicis uberibus et crebris, si avenam uspiam videris, nec mercatura quaestuosa, si in maximis lucris paulum[*](paulum Brem. parum) aliquid damni contraxerit. an hoc usque quaque, aliter in vita? et non ex maxima parte de tota iudicabis? an dubium est, quin virtus ita maximam partem optineat in rebus humanis, ut reliquas obruat? Audebo[*](audeo R) igitur cetera, quae secundum naturam sint,[*](sunt V) bona appellare nec fraudare[*](fraudari BR) suo vetere[*](vetere Wes. ad or. p. Sest. p. 7 (sec. Mdv) veteri) nomine neque iam[*](neque iam Se. quam) aliquod[*](aliquod Lamb. aliquid RV ali- quam BE) potius novum exquirere,[*](acquirere E) virtutis autem amplitudinem quasi in altera librae lance ponere.
terram, mihi crede, ea lanx et maria deprimet. semper enim ex eo, quod maximas partes continet latissimeque funditur, tota res appellatur. dicimus aliquem hilare vivere; ergo, si semel tristior effectus est, hilara vita amissa est? at[*](at Ascens. an) hoc in eo M. Crasso, quem semel ait in vita[*](ait in vita om. Sacerd. ) risisse[*](quem ... risisse Sacerd. (gramm. Lat. ex rec. H. Keil VI 442) ) Lucilius, non contigit, ut ea re minus a)ge/lastos, ut ait idem, vocaretur. Polycratem Samium felicem appellabant. nihil acciderat[*](acciderat V accideret) ei, quod nollet, nisi quod anulum, quo delectabatur, in mari abiecerat. ergo infelix una molestia, felix rursus, cum is ipse anulus in praecordiis piscis inventus est? ille vero, si insipiens—quod certe, quoniam tyrannus—, numquam beatus; si sapiens, ne tum quidem miser, cum ab Oroete,[*](Oroete Vict. oronte BE oriente R orente V) praetore Darei, in crucem actus est. At[*](At V ad R et BE) multis malis affectus. Quis negat? sed ea mala virtutis magnitudine obruebantur.
An ne hoc quidem Peripateticis concedis, ut dicant omnium bonorum virorum, id est sapientium omnibusque[*](que om. BE)
nobis Heracleotes ille Dionysius flagitiose descivisse videtur a Stoicis propter oculorum[*](oculorum g-|enu R (num legendum sit renum sec. Tusc. II 60 incertum est) ) dolorem. quasi[*](quasi Lamb. quis) vero hoc[*](hoc vero R) didicisset a Zenone, non dolere, cum doleret! illud audierat nec tamen didicerat, malum illud non esse, quia turpe non esset, et esse[*](et esse P. Man. et esset) ferendum viro.[*](viro dett. vero) hic si Peripateticus fuisset, permansisset, credo, in sententia, qui[*](qui BE qm (= quoniam) RV) dolorem malum dicunt esse, de asperitate autem eius fortiter ferenda praecipiunt eadem, quae Stoici. Et quidem Arcesilas tuus, etsi fuit in disserendo pertinacior, tamen noster fuit; erat enim Polemonis. is cum arderet podagrae doloribus visitassetque hominem Charmides[*](charmides BE carimdes R carneades V) Epicureus[*](Epicureus Mdv. epicurus) perfamiliaris et tristis exiret, Mane, quaeso, inquit, Charmide[*](carmide B carnide E carimde R carneades V)