de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

iam illa externa parce tu quidem; sed haec cum corporis bona sint, eorum conficientia certe in bonis numerabis, amicos, liberos, propinquos, divitias, honores, opes. contra hoc attende me nihil dicere, illud dicere, si ista mala sunt,[*](add. Mdv. sint Bai. ) in quae potest incidere

p.196
sapiens, sapientem esse non esse[*](non esse om. R) ad beate vivendum[*](satis esse ad beate vivendum BE) satis.

Immo vero, inquit, ad beatissime vivendum parum est, ad beate vero[*](vero om. BE) satis.

Animadverti, inquam, te isto modo paulo ante[*](paulo antep. 191, 13-16) ponere, et scio ab Antiocho nostro dici sic solere; sed quid minus probandum quam esse aliquem beatum nec satis beatum? quod autem satis est, eo quicquid accessit,[*](accessit C. F. W. Mue. accesserit) nimium est; et nemo nimium beatus est; ita[*](ita Dav. et) nemo beato beatior.

Ergo, inquit, tibi Q. Metellus, qui tris filios consules vidit, e quibus unum etiam et censorem et triumphantem,[*](post triumphantem add. vidit BE) quartum autem praetorem, eosque salvos reliquit et tris[*](tris Bai. tres) filias nuptas, cum ipse consul, censor,[*](censor consul BEV) etiam[*](etiam dett. esset (eet, esset, scriptum est pro ēt = etiam) add. edd. ) augur fuisset et triumphasset, ut sapiens fuerit, nonne beatior quam, ut item sapiens fuerit, qui in potestate hostium vigiliis et inedia necatus est, Regulus?

Quid me istud rogas? inquam.[*](inquam rogas BE) Stoicos roga.

Quid igitur, inquit, eos responsuros putas?

Nihilo beatiorem esse Metellum quam Regulum.

Inde igitur, inquit, ordiendum[*](ordiendum Mdv. audiendum) est.

Tamen a proposito, inquam, aberramus. non enim quaero quid verum, sed quid cuique[*](cuiquam BE) dicendum sit. utinam quidem dicerent alium alio beatiorem! iam ruinas videres. in virtute enim sola et in ipso honesto cum sit bonum positum, cumque nec virtus, ut placet illis, nec honestum crescat, idque bonum solum sit, quo qui potiatur, necesse est beatus sit, cum id augeri[*](augeri id BE) non possit, in quo uno positum est beatum esse, qui

p.197
potest esse quisquam alius alio beatior? videsne, ut haec concinant?[*](concinant conveniant R) et[*](et om. BE) hercule—fatendum est enim, quod[*](quod ut BE) sentio—mirabilis est apud illos contextus rerum. respondent extrema primis, media utrisque, omnia omnibus. quid sequatur, quid repugnet, vident. ut in geometria, prima si dederis, danda sunt omnia. concede nihil esse bonum, nisi quod honestum sit: concedendum est in virtute esse positam[*](add. ante positam Bai., post positam Mdv. ) beatam vitam.[*](vitam beatam BE) vide rursus retro:

dato[*](dato edd. date) hoc dandum erit[*](erit est BE) illud. Quod vestri non item. 'Tria genera bonorum'; proclivi[*](proclivis V) currit oratio. venit ad extremum; haeret in salebra. cupit enim dicere nihil posse ad beatam vitam deesse sapienti. honesta oratio, Socratica, Platonis etiam. Audeo dicere, inquit. Non potes,[*](potes cod. Glogav., Dav.; potest) nisi retexueris illa. paupertas si malum est, mendicus beatus esse[*](esse beatus BE) nemo potest, quamvis sit sapiens. at Zeno eum non beatum modo, sed etiam divitem dicere ausus est. dolere malum est: in crucem qui agitur,[*](in crucem qui agitur cod. Mor., marg. Crat.; in crucem quia igitur BE in cruce. Quia igitur RV) beatus esse non potest. bonum liberi: misera orbitas. bonum patria: miserum exilium. bonum valitudo: miser[*](miser Mdv. miserum RV om. BE) morbus. bonum integritas corporis: misera debilitas. bonum incolumis acies: misera caecitas. quae si potest singula consolando levare, universa quo modo sustinebit?[*](sustinebis BE substinebis V) sit enim idem caecus, debilis, morbo gravissimo affectus, exul, orbus, egens, torqueatur eculeo:[*](eculeo dett. aculeo) quem hunc appellas, Zeno? Beatum, inquit. Etiam beatissimum? Quippe, inquiet, cum tam[*](tam dett., om. BERV) docuerim gradus istam rem non habere quam virtutem, in qua sit ipsum etiam beatum.

Tibi hoc incredibile, quod[*](quod Mdv. quid B quia ERV) beatissimum. quid? tuum credibile? si

p.198
enim ad populum me vocas, eum, qui ita sit affectus, beatum esse numquam probabis; si ad prudentes, alterum fortasse dubitabunt, sitne tantum in virtute, ut ea praediti vel in Phalaridis tauro beati sint, alterum non dubitabunt, quin et Stoici convenientia sibi dicant et vos repugnantia.

Theophrasti igitur, inquit, tibi liber ille placet de beata vita?

Tamen aberramus a proposito, et, ne longius, prorsus, inquam, Piso, si ista mala sunt, placet.

Nonne igitur tibi videntur,[*](nonne inquit igitur tibi videntur BE) inquit, mala?

Id quaeris,[*](Id quaeris P. Man. id queres BE Idque res R Id que res V) inquam, in quo, utrum respondero,[*](utrum respondero Lamb. utrum respondebo R tibi utrum respondebo V respondebo utrum BE) verses te huc atque illuc necesse est.

Quo tandem modo? inquit.

Quia, si mala sunt, is, qui erit in iis, beatus non erit; si mala non sunt, iacet omnis ratio Peripateticorum.

Et ille ridens: Video, inquit, quid agas; ne discipulum abducam, times.

Tu vero, inquam, ducas licet, si sequetur;[*](sequatur RV) erit enim mecum, si tecum erit.

Audi igitur, inquit, Luci; tecum enim mihi[*](enim mihi Lamb. enim (est V) ut ait theophrastus mihi) instituenda oratio est. Omnis auctoritas philosophiae, ut ait Theophrastus,[*](ut ait Theophrastus Lamb. om. BERV Non. ) consistit[*](constitit ( LBA Lindsay) Non. ) in beata vita comparanda;[*](omnis auct.... comparanda Non. p. 256 ) beate enim vivendi cupiditate incensi omnes sumus. hoc mihi cum tuo fratre convenit.[*](vivendi ... convenit Non. p. 271 )

quare hoc[*](hoc atque hoc Non. ) videndum est, possitne nobis hoc ratio philosophorum dare. pollicetur certe. nisi enim id faceret, cur Plato Aegyptum peragravit, ut a sacerdotibus barbaris numeros et caelestia acciperet? cur post Tarentum ad

p.199
Archytam? cur ad reliquos Pythagoreos, Echecratem, Timaeum, Arionem, Locros, ut, cum Socratem expressisset, adiungeret Pythagoreorum disciplinam eaque, quae Socrates repudiabat, addisceret? cur ipse Pythagoras et Aegyptum lustravit et Persarum magos adiit? cur tantas regiones barbarorum pedibus obiit, tot maria transmisit? cur haec eadem Democritus? qui —vere falsone, quaerere mittimus[*](quaerere mittimus Se. quereremus BER queremus V quae- rere nolumus C.F.W. Mue. )—dicitur oculis se[*](se oculis BE) privasse;[*](privavisse R) certe, ut quam minime animus a cogitationibus abduceretur, patrimonium neglexit, agros deseruit incultos, quid quaerens aliud nisi vitam beatam?[*](beatam vitam R) quam si etiam in rerum cognitione ponebat, tamen ex illa investigatione naturae consequi volebat, bono ut esset animo. id enim ille[*](id enim ille R ideo enim ille BE id ille V id est enim illi summum bonum; eu)qumi/an cet. coni. Mdv. ) summum bonum eu)qumi/an et saepe a)qambi/an appellat, id est animum terrore liberum.