de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Haec igitur est nostra ratio, quae tibi videtur inconstans, cum propter virtutis caelestem quandam et divinam tantamque praestantiam, ut, ubi virtus sit resque magnae et [*](add. Gz.(e cod. Spirensi ?)) summe laudabiles[*](laudabilesque RV) virtute gestae, ibi esse miseria et aerumna non possit, tamen labor possit, possit molestia,[*](labor possit possit molestia BE labor possit molestia R labor possit et molestia V) non dubitem dicere omnes sapientes esse semper[*](semper esse BE) beatos, sed tamen fieri posse, ut sit alius alio beatior. atqui iste locus est, Piso, tibi etiam atque etiam confirmandus, inquam; quem si tenueris, non modo meum Ciceronem, sed etiam me ipsum abducas licebit.
Tum Quintus: Mihi quidem, inquit, satis hoc confirmatum videtur, laetorque eam[*](laetorque eam Dav. letor quidem) philosophiam, cuius antea supellectilem pluris aestimabam quam possessiones reliquarum[*](reliquarum cum aliis Mdv.; reliquorum)—ita mihi dives videbatur, ut ab ea petere possem, quicquid in studiis nostris concupissem—, hanc igitur laetor etiam acutiorem repertam quam ceteras, quod quidam[*](quidam BE quidem RV) ei deesse dicebant.
Non quam[*](non quam BE numquam RV) nostram quidem, inquit Pomponius iocans; sed mehercule pergrata mihi oratio[*](mihi fuit oratio Mdv. ) tua. quae enim dici Latine posse non arbitrabar, ea dicta sunt a te verbis aptis nec minus plane quam dicuntur a Graecis.[*](verbis aptis nec minus plane quam dicuntur a Graecis Schue. nec minus plane verbis quam dicuntur a Graecis aptis BE nec minus plane quam dicuntur a Graecis verbis aptis RV (verba verbis aptis videntur adscripta fuisse in marg. et inde falso loco, in BE praeterea separatim, receptae) ) Sed tempus est, si videtur, et recta quidem ad me.[*](ad me a me ERV)
Quod cum ille dixisset et satis disputatum videretur, in oppidum ad Pomponium perreximus omnes.