de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Ergo hoc quidem apparet, nos ad agendum esse natos. actionum autem genera plura, ut obscurentur etiam minora maioribus,[*](minora maioribus maioribus minoribus BE) maximae autem sunt primum, ut mihi quidem videtur et iis, quorum nunc in ratione versamur, consideratio cognitioque[*](cognitioque N cognitione) rerum caelestium et earum, quas a natura occultatas et latentes[*](latentes iacentes R) indagare ratio potest, deinde rerum publicarum administratio aut administrandi scientia, tum[*](scientia, tum sciendi que (ēdi que ab alt. m. in ras.) N) prudens, temperata, fortis, iusta[*](fortis, iusta Mdv. forti si iusta B E fortis. Si iusta R fortis et iusta (& in N ab alt. m. in ras.) NV) ratio reliquaeque virtutes et actiones virtutibus congruentes, quae uno verbo complexi omnia honesta dicimus; ad quorum et cognitionem et usum iam corroborati natura ipsa praeeunte deducimur. omnium enim rerum principia parva sunt, sed suis progressionibus usa augentur, nec sine causa; in primo enim ortu inest teneritas[*](teneritas NV Non. temeritas BER) ac mollitia[*](mollitia BE Non. mollities RN mollicies V) quaedam,[*](in primo ... moll. quaedam Non. p. 495 ) ut nec res videre optimas nec agere possint. virtutis enim beataeque vitae, quae duo maxime expetenda sunt, serius lumen apparet, multo etiam serius, ut plane qualia sint intellegantur. praeclare enim Plato:

Beatum, cui etiam in senectute contigerit, ut sapientiam verasque opiniones assequi possit!
Quare, quoniam de primis naturae commodis satis dictum est, nunc de maioribus consequentibusque videamus.

Natura igitur corpus quidem hominis sic et genuit et formavit, ut alia in primo ortu perficeret, alia progrediente

p.186
aetate fingeret neque sane multum adiumentis externis et adventiciis uteretur. animum autem reliquis rebus ita perfecit, ut corpus; sensibus enim ornavit ad res percipiendas idoneis, ut nihil aut non multum adiumento ullo ad suam confirmationem indigerent;[*](indigerent Brem. indigeret) quod autem in homine praestantissimum atque optimum est, id deseruit. etsi dedit talem mentem, quae omnem virtutem accipere posset, ingenuitque sine doctrina notitias parvas rerum maximarum et quasi instituit docere et induxit in ea, quae inerant, tamquam elementa virtutis. sed virtutem ipsam inchoavit, nihil amplius.

itaque[*](amplius itaque BE itaque amplius RNV) nostrum est—quod nostrum dico, artis est—ad ea principia, quae accepimus, consequentia exquirere, quoad sit id, quod volumus, effectum. quod quidem pluris est[*](est Thurot. (Revue critique 1870,1. semestrep.21); sunt R sit NV om. BE) haud paulo magisque ipsum propter se expetendum quam aut sensus aut corporis ea, quae diximus, quibus tantum praestat mentis excellens perfectio, ut vix cogitari possit quid intersit. itaque omnis honos, omnis admiratio, omne studium ad virtutem et ad eas actiones, quae virtuti sunt consentaneae,[*](consentanee sunt BE) refertur, eaque omnia, quae aut ita in animis sunt aut ita geruntur, uno nomine honesta dicuntur. quorum omnium quae[*](quae Matthiae (Vermischte Schriften 1833 p. 31 sq.); queque) sint notitiae, quae quidem[*](quae quidem Se. quaeque (queque) BENV que R) significentur[*](significent BE) rerum vocabulis, quaeque cuiusque vis[*](cuiusque vis NV cuiusvis BE cuius vis R) et natura sit mox[*](moxp. 189, 20 sqq.) videbimus.