de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Hoc autem loco tantum explicemus haec honesta, quae dico, praeterquam quod nosmet ipsos diligamus, praeterea suapte natura per se esse expetenda. indicant[*](iudicant BER) pueri, in quibus ut in speculis natura cernitur. quanta studia decertantium sunt quanta ipsa certamina!
Sed haec in pueris; expressa[*](in pueris expressa. In iis (his) vero RNV) vero in iis aetatibus, quae iam confirmatae sunt. quis est tam dissimilis homini, qui non moveatur et offensione turpitudinis et comprobatione honestatis? quis est, qui non oderit libidinosam, protervam adolescentiam? quis contra in illa aetate pudorem, constantiam, etiamsi sua nihil intersit, non tamen diligat? quis Pullum Numitorium Fregellanum, proditorem, quamquam rei publicae nostrae profuit, non odit? quis suae urbis[*](quis suae urbis RKl. quis huius urbis Mdv. ) conservatorem Codrum, quis Erechthei filias non maxime laudat? cui Tubuli nomen odio non est? quis Aristidem non mortuum diligit? an obliviscimur, quantopere in audiendo in legendoque moveamur, cum pie, cum amice, cum magno animo aliquid factum cognoscimus?
Quid loquor[*](loquor V loquar) de nobis, qui ad laudem et ad[*](et ad qui ad BE) decus nati, suscepti, instituti sumus? qui clamores vulgi atque imperitorum excitantur in theatris, cum illa dicuntur: 'Ego sum Orestes', contraque ab altero:
Immo enimvero ego sum, inquam, Orestes!cum autem etiam exitus ab utroque datur conturbato errantique regi, ambo ergo se una necari cum precantur,[*](se una necari cum precantur Se. sunaneganum precamur BE sunanegamū precamur R una uivere precamur (ab alt. m. in ras., sub a u inferior pars g erasae cognosci potest) N negancium una vivere precamur V) quotiens hoc agitur, ecquandone[*](ecquandone Dav. et quando ne BER et quando|ve N2 est quando ne V et, ut vid., N1 ) nisi admirationibus