de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Sunt autem etiam clariora vel plane perspicua minimeque dubitanda indicia[*](inditia N iudicia) naturae, maxime scilicet in homine, sed in omni animali, ut appetat animus aliquid agere semper[*](agere semper aliquod BE) neque ulla condicione quietem sempiternam possit pati. facile est hoc cernere in primis puerorum aetatulis. quamquam enim vereor, ne nimius in hoc genere videar, tamen omnes veteres philosophi, maxime nostri, ad incunabula accedunt, quod[*](quod RNV qui BE) in pueritia facillime se arbitrantur[*](arbitrantur RNV) [*](arbitrentur BE) naturae voluntatem[*](voluntatem Lamb. voluptatem) posse cognoscere. videmus igitur ut conquiescere
quin etiam inertissimos homines nescio qua[*](qua qui BE) singulari segnitia[*](segnitia etiam E) praeditos videmus tamen et corpore et animo moveri semper et, cum re nulla impediantur necessaria, aut alveolum poscere aut quaerere quempiam ludum aut sermonem aliquem requirere, cumque non habeant ingenuas ex doctrina oblectationes, circulos aliquos et sessiunculas consectari. quin ne bestiae quidem, quas delectationis causa concludimus, cum copiosius alantur, quam si essent liberae, facile patiuntur sese contineri motusque solutos et vagos a natura sibi tributos requirunt.
itaque ut quisque optime natus institutusque est, esse omnino nolit in vita, si gerendis[*](gerendis gerundis Non. ) negotiis orbatus possit[*](possit orbatus Non. ) paratissimis vesci voluptatibus.[*](si gerendis ... voluptatibus Non. p. 416 ) nam aut privatim aliquid gerere malunt aut, qui altiore animo sunt, capessunt rem publicam honoribus imperiisque adipiscendis aut totos se ad studia doctrinae conferunt. qua in vita tantum abest ut voluptates consectentur, etiam curas, sollicitudines, vigilias perferunt optimaque parte hominis, quae in nobis divina ducenda est, ingenii et mentis acie fruuntur nec voluptatem requirentes nec fugientes laborem. nec vero intermittunt aut admirationem earum rerum, quae sunt ab antiquis repertae, aut investigationem novarum. quo studio cum satiari non possint,[*](possint Ern. possunt) omnium ceterarum rerum obliti nihil abiectum,