de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
quid, cum fictas fabulas, e quibus utilitas nulla elici[*](elici dett. dici BERN duci V) potest, cum voluptate legimus? quid, cum volumus nomina eorum, qui quid gesserint,[*](gesserunt R) nota nobis esse, parentes, patriam, multa praeterea minime necessaria? quid, quod homines infima[*](infirma BE) fortuna, nulla spe rerum gerendarum, opifices denique delectantur[*](delectentur RNV) historia? maximeque[*](que om. R) eos videre possumus res gestas audire et legere velle, qui a spe gerendi absunt confecti senectute. quocirca intellegi necesse est in ipsis rebus, quae discuntur et cognoscuntur, invitamenta[*](invita—menta (lineola et ta poste- rius ab alt. m. scr., ta in ras.) N invita mente BE invita|et mente R in vita mentem V) inesse, quibus ad discendum cognoscendumque moveamur.
Ac veteres quidem philosophi in beatorum insulis fingunt qualis futura[*](futura Clericus (ad Aeschinis Axioch. 17); natura) sit vita sapientium, quos cura omni liberatos, nullum necessarium vitae cultum aut paratum[*](aut apparatum Lamb. ) requirentis, nihil aliud esse[*](esse om. BE) acturos putant, nisi ut omne tempus inquirendo[*](inqendo E in querendo RV inquerendo N) ac discendo in naturae cognitione consumant. Nos autem non solum beatae vitae istam esse oblectationem videmus, sed etiam levamentum
princeps huius civitatis Phalereus[*](phalereus R phalerius BEN phalerus V) Demetrius cum patria pulsus esset iniuria, ad Ptolomaeum se regem Alexandream[*](alexandriam RNV) contulit. qui cum in hac ipsa[*](ipsa om. BE) philosophia, ad quam te hortamur, excelleret Theophrastique esset auditor, multa praeclara in illo calamitoso otio scripsit[*](scripsit ed. Veneta 1494; scribit) non ad usum aliquem suum, quo erat orbatus, sed animi cultus ille erat ei quasi quidam humanitatis cibus. equidem e Cn. Aufidio, praetorio, erudito homine, oculis capto, saepe audiebam, cum se lucis magis quam utilitatis desiderio moveri diceret. somnum denique nobis, nisi requietem corporibus et medicinam quandam laboris afferret, contra naturam putaremus datum; aufert enim sensus actionemque tollit omnem. itaque si aut requietem natura non quaereret aut eam posset alia quadam ratione consequi, facile pateremur, qui[*](qui N2 quin) etiam nunc agendi aliquid discendique causa prope contra naturam vigilias suscipere soleamus.[*](soleamus valeamus R)