de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

ut[*](add. Se.) mihi quidem Homerus huius modi quiddam vidisse videatur[*](videatur BER videtur N om. V) in iis, quae de Sirenum cantibus finxerit.[*](finxerit RN1V finxerint BE finxerat N2 ) neque enim vocum suavitate videntur aut novitate quadam et varietate cantandi revocare eos solitae, qui praetervehebantur, sed quia multa se scire profitebantur,

p.181
ut homines ad earum saxa discendi cupiditate adhaerescerent. ita enim invitant Ulixem—nam verti, ut quaedam Homeri, sic istum ipsum locum—:
  1. O decus Argolicum, quin[*](quin N2 qui) puppim flectis, Ulixes,
  2. Auribus ut nostros possis agnoscere cantus!
  3. Nam nemo haec umquam est transvectus caerula cursu,
  4. Quin prius adstiterit vocum dulcedine captus,
  5. Post variis avido satiatus pectore musis
  6. Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras.
  7. Nos grave certamen belli clademque tenemus,
  8. Graecia quam Troiae divino numine vexit,
  9. Omniaque e latis rerum[*](rerum Marsus regum) vestigia terris.

Vidit Homerus probari fabulam non posse, si cantiunculis tantus irretitus vir teneretur; scientiam pollicentur, quam non erat mirum sapientiae cupido patria esse[*](patria esse (pata ee,1 et in ras. a ee ab alt. m.) N patrie V patria BER) cariorem.

Atque omnia quidem scire, cuiuscumque modi sint, cupere curiosorum, duci vero maiorum rerum contemplatione ad cupiditatem scientiae summorum virorum est putandum.

quem enim ardorem studii censetis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere quaedam describit attentius, ne patriam quidem captam esse[*](add. ed. princ. Roman. (sec. Mdv. sil.)) senserit? quantum Aristoxeni ingenium consumptum videmus in musicis? quo studio Aristophanem putamus aetatem in litteris duxisse? quid de Pythagora? quid de Platone aut de Democrito[*](aut democrito (de mocrito V) RNV) loquar? a quibus propter discendi cupiditatem videmus ultimas terras esse peragratas. quae qui non vident, nihil umquam magnum[*](magnum ac Brem. magna) ac cognitione dignum amaverunt.

Atque hoc loco, qui propter animi voluptates coli dicunt ea studia, quae dixi, non intellegunt idcirco

p.182
esse ea propter se expetenda, quod nulla utilitate obiecta delectentur animi atque ipsa scientia, etiamsi incommodatura sit, gaudeant.

Sed quid attinet de rebus tam apertis plura requirere? ipsi enim quaeramus a[*](a e RNV) nobis stellarum motus contemplationesque rerum caelestium eorumque omnium, quae naturae obscuritate occultantur, cognitiones quem ad modum[*](cognitiones quem ad modum N2 cogni- tionesque admodum) nos moveant, et quid historia delectet, quam solemus persequi usque ad extremum, cum praetermissa repetimus,[*](add. Se.) inchoata persequimur. nec vero sum nescius esse utilitatem in historia, non modo voluptatem.