de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

at vero si ad vitem sensus accesserit, ut appetitum quendam habeat et per se ipsa[*](ipsa Crat. ipsam) moveatur, quid facturam putas? an ea, quae per vinitorem antea[*](ante BE) consequebatur, per se ipsa[*](ipsa Crat. ipsam) curabit? sed videsne accessuram ei curam, ut sensus quoque suos eorumque omnem appetitum et si qua sint adiuncta ei membra tueatur? sic ad illa, quae semper habuit, iunget ea, quae postea accesserint, nec eundem finem habebit, quem cultor eius habebat, sed volet secundum eam naturam, quae postea ei adiuncta erit,[*](erit (priore loco) C.F. W. Mue. sit) vivere. ita similis erit ei[*](ei Bentl., Gz.; et) finis boni, atque antea fuerat, neque idem tamen; non enim iam stirpis bonum quaeret, sed animalis. quid, si[*](quod si R (Quod), NV) non sensus modo ei[*](modo sensus non ei BE non sensus ei modo R) sit datus,[*](datus sit BE) verum etiam animus hominis?[*](eciam animus hominis N2V etiam animus (animus R) est animus hominis RN1 animus est etiam animus hominis BE etiam animus, et animus hominis Vict. ) non necesse est et illa pristina manere, ut[*](Inter RN1 ad tuendas inter BE ut tuenda Inter N2V)

p.176
tuenda sint, et[*](ut tuenda sint, et Or. ut tuendas.) haec multo esse cariora, quae accesserint, animique optimam quamque partem carissimam, in eaque expletione[*](expletione explanatione R) naturae summi boni finem consistere, cum longe multumque praestet mens atque ratio? sic, quod est[*](sic, quod est Se. sitque BERN1V sicque N2 Sic extitit Mdv. Librarius archetypi pro ē legit que) extremum omnium appetendorum atque ductum[*](ductum (uc ab alt. m. in ras.) N doctum commendatione Lamb. commutatione BE commutate V comunitate R coitate N) a prima commendatione naturae, multis gradibus adscendit, ut ad summum perveniret, quod cumulatur ex integritate corporis et ex mentis ratione perfecta.

Cum igitur ea sit, quam exposui, forma naturae, si, ut initio dixi, simul atque ortus esset, se quisque cognosceret iudicareque posset quae vis et totius esset naturae et partium singularum, continuo videret quid esset hoc, quod quaerimus, omnium rerum, quas expetimus, summum et ultimum nec ulla in re peccare posset. nunc vero a primo quidem mirabiliter occulta natura est nec perspici nec cognosci potest. progredientibus autem aetatibus sensim tardeve potius quasi nosmet ipsos cognoscimus. itaque prima illa commendatio, quae a natura nostri facta est nobis, incerta et obscura est, primusque appetitus ille animi tantum agit, ut salvi atque integri esse possimus. cum autem dispicere[*](dispicere NV despicere BER) coepimus[*](cepimus RNV ceperimus BE) et sentire quid simus et quid ab [*](add. ed. Veneta 1494) animantibus ceteris differamus, tum ea sequi incipimus, ad quae nati sumus.

quam similitudinem videmus in bestiis, quae primo, in quo loco natae sunt, ex eo se non commovent, deinde suo quaeque appetitu movetur.[*](movetur moventur NV) serpere anguiculos, nare[*](nare natare Non. ) anaticulas,[*](anaticulas V aneticulas BERN anaticulos Non. volare Non. ) evolare

p.177
merulas, cornibus uti videmus boves,[*](videamus boves Non. boves videmus BE) nepas[*](nepas RN1 Non. nespas vel vespas V vespas BEN2 ) aculeis, suam denique cuique naturam esse ad vivendum ducem.[*](serpere ... ducem Non. p. 145 ) quae similitudo in genere etiam humano apparet. parvi enim primo ortu sic iacent, tamquam omnino sine animo sint. cum autem paulum firmitatis accessit, et animo utuntur et sensibus conitunturque, ut sese[*](sese ut BE utuntur ed. Iuntina utantur) erigant, et manibus utuntur et eos agnoscunt, a quibus educantur. deinde aequalibus delectantur libenterque se cum iis congregant dantque se ad ludendum fabellarumque auditione ducuntur deque eo, quod ipsis superat, aliis gratificari volunt animadvertuntque ea, quae domi fiunt, curiosius incipiuntque commentari aliquid et discere[*](et discere facere R) et eorum, quos vident, volunt non ignorare nomina, quibusque rebus cum aequalibus decertant, si vicerunt,[*](vicerunt Mdv.. vicerint BENV dicerint R) efferunt se laetitia, victi debilitantur animosque[*](que om. BEN) demittunt. quorum sine causa fieri nihil putandum est.