de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

ex quo perspicuum est, quoniam ipsi a nobis diligamur omniaque et in animo et in corpore[*](et in animo et in corpore NV et animo et corpore (in bis om.) BE in animo et corpore (priore et et poster. in om.) R) perfecta velimus esse, ea nobis ipsa cara esse propter se et in iis esse ad bene vivendum momenta maxima. nam cui proposita sit conservatio sui, necesse est huic partes quoque sui caras esse carioresque, quo perfectiores sint et magis in

p.174
suo genere laudabiles. ea enim vita expetitur, quae sit animi corporisque expleta virtutibus, in eoque summum bonum poni necesse est, quandoquidem id tale esse debet, ut rerum expetendarum sit extremum. quo cognito dubitari non potest, quin, cum ipsi homines sibi sint per se et sua sponte cari, partes quoque et corporis et animi et earum rerum, quae sunt in utriusque motu et statu, sua caritate[*](sua caritate V sua e caritate R sua ecaritate BEN) colantur et per se ipsae appetantur.

Quibus expositis facilis est coniectura ea maxime esse expetenda ex nostris, quae plurimum habent[*](habent habeant Ern. ) dignitatis, ut optimae cuiusque partis, quae per se expetatur, virtus sit expetenda maxime. ita fiet, ut animi virtus corporis virtuti anteponatur animique virtutes non voluntarias vincant virtutes voluntariae, quae quidem proprie virtutes appellantur multumque excellunt, propterea quod ex ratione gignuntur, qua nihil est in homine divinius. etenim omnium rerum, quas et creat natura et tuetur, quae aut sine animo sunt[*](sunt Ern. sint) aut[*](sine animo sunt aut om. R) non [*](non add. A. Man. ) multo secus, earum[*](earum edd. eorum) summum bonum in corpore est, ut non inscite illud dictum videatur in sue, animum illi pecudi datum pro sale, ne putisceret.[*](non inscite ... putisceret Non. p. 161 ) [*](putisceret Non. putresceret) sunt autem bestiae quaedam, in quibus inest aliquid[*](aliquod BER) simile virtutis, ut in leonibus, ut in canibus, in equis,[*](leonibus ut in canibus in equis BEN1 leonibus in canibus in equis RV leonibus ut in canibus ut in equis N2 ) in quibus non corporum solum, ut in suibus, sed etiam animorum aliqua ex parte motus quosdam videmus. in homine autem summa omnis animi est et in animo rationis, ex qua virtus est, quae rationis absolutio definitur, quam etiam atque etiam explicandam putant.

Earum etiam rerum, quas terra gignit, educatio quaedam et perfectio est non dissimilis animantium.

p.175
itaque et
vivere
vitem et
mori
dicimus arboremque et
novellam
et
vetulam
[*](vetulam dicimus BE) et
vigere
et 'senescere'. ex quo non est alienum, ut animantibus,[*](animalibus BE) sic illis et apta quaedam ad naturam putare et[*](putare et BE aptare et R amputare et NV) aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat,[*](circumcidat dett. circumcidet R circumdat BEN1 circumdet N2V) amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint[*](possint Dav. possit) ire, ut ipsae vites, si loqui possint,[*](possint A. Man. possent) ita se tractandas tuendasque esse fateantur. et nunc quidem quod eam tuetur, ut de vite potissimum loquar, est id[*](id om. BE) extrinsecus; in ipsa enim parum magna vis inest, ut quam optime se habere possit, si nulla cultura adhibeatur.