de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

est enim natura sic generata vis hominis, ut ad omnem virtutem percipiendam facta videatur, ob eamque causam parvi virtutum simulacris, quarum in se habent semina, sine doctrina moventur; sunt enim prima elementa naturae, quibus auctis[*](auctis actis R) virtutis quasi germen[*](germen I. F. Gronov. carmen) efficitur. nam cum ita nati factique simus, ut et agendi aliquid et diligendi aliquos et liberalitatis et referendae gratiae principia in nobis contineremus atque ad scientiam, prudentiam, fortitudinem aptos animos haberemus a contrariisque rebus alienos, non sine causa eas, quas dixi, in pueris virtutum quasi scintillas videmus, e quibus accendi philosophi ratio debet, ut eam quasi deum ducem subsequens ad naturae perveniat extremum. nam, ut saepe iam dixi, in infirma aetate inbecillaque mente vis naturae quasi per caliginem cernitur; cum autem

p.178
progrediens confirmatur animus, agnoscit ille quidem[*](ille quidem Mdv. quid ille BE quidem ille RNV) naturae vim, sed ita, ut progredi possit longius, per se sit tantum[*](tantum Mdv. tamen) inchoata.

Intrandum est igitur[*](igitur est BE) in rerum naturam et penitus quid ea postulet pervidendum; aliter enim nosmet ipsos nosse non possumus. quod praeceptum quia maius erat, quam ut ab homine videretur, idcirco assignatum est deo. iubet igitur nos Pythius Apollo noscere nosmet ipsos. cognitio autem haec est una nostri, ut vim corporis[*](nostri, ut vim corporis Mdv. nostri ut corporis BER vim ut nostri corporis (vim in ras., nostri ab alt. m. superscr.) N ut vim nostri corporis V) animique norimus sequamurque eam vitam, quae rebus iis[*](rebus iis (hys) BE rebus (pro reb; us = rebus is) RNV) ipsis[*](ipsis om. BE (vi corporis animique opponuntur res eae ipsae cf. p. 179, 7 sq)) perfruatur. quoniam autem is animi appetitus a principio fuit, ut ea, quae dixi, quam perfectissima natura haberemus, confitendum est, cum id adepti simus, quod appetitum sit, in eo quasi in[*](in (post quasi) om. NV) ultimo consistere naturam, atque id esse summum bonum; quod certe universum sua sponte ipsum expeti et propter se necesse est, quoniam ante demonstratum est etiam singulas eius partes esse per se expetendas.

In enumerandis autem corporis commodis si quis praetermissam a nobis voluptatem putabit, in aliud tempus ea quaestio differatur. utrum enim sit voluptas in iis rebus, quas primas secundum naturam esse diximus, necne sit ad id, quod agimus, nihil interest. si enim, ut mihi quidem videtur, non explet bona naturae voluptas, iure praetermissa est; sin autem[*](autem om. RNV) est in ea, quod quidam[*](quidem BER) volunt, nihil impedit hanc nostram comprehensionem summi boni. quae enim constituta sunt prima naturae, ad ea si voluptas accesserit, unum aliquod accesserit commodum

p.179
corporis neque eam constitutionem summi boni, quae est proposita, mutaverit.