de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Deinceps videndum est, quoniam satis apertum est sibi quemque natura esse carum, quae sit hominis natura. id est enim, de quo quaerimus. atqui perspicuum est hominem e corpore animoque constare, cum primae sint animi partes, secundae corporis. deinde id quoque videmus, et ita figuratum corpus, ut excellat aliis, animumque[*](que om. B) ita constitutum,[*](aliis ... constitutum om. E) ut et sensibus instructus sit et habeat praestantiam mentis, cui tota hominis natura pareat, in qua sit mirabilis quaedam vis rationis et cognitionis et scientiae virtutumque omnium. iam[*](iam ('aptius scriberetur: iam quae cet.') Mdv. nam) quae corporis sunt, ea nec auctoritatem cum animi partibus comparandam et cognitionem habent faciliorem. itaque ab his ordiamur.

Corporis igitur nostri partes totaque figura et forma et statura quam apta ad naturam sit, apparet, neque est dubium, quin frons, oculi, aures et reliquae partes quales propriae sint[*](sint Lamb. (in curis secundis); sunt) hominis intellegatur. sed certe opus est ea valere et vigere et naturales motus ususque habere, ut nec absit quid eorum nec aegrum debilitatumve sit; id enim natura desiderat. est autem etiam actio quaedam corporis, quae motus et status naturae congruentis tenet; in quibus si peccetur distortione et depravatione quadam aut[*](aut ac BE) motu statuve deformi, ut si aut manibus ingrediatur quis aut non ante, sed retro, fugere plane se ipse et hominem ex homine exuens[*](ex homine exuens RN2V exuens (om. ex homine) N1 exuens ex homine BE) naturam odisse videatur. quam ob rem etiam sessiones quaedam et flexi fractique motus, quales protervorum hominum aut mollium esse solent, contra naturam sunt, ut, etiamsi animi vitio id eveniat,

p.173
tamen in corpore immutari[*](mutari BE) hominis natura videatur.

itaque e contrario moderati aequabilesque habitus, affectiones ususque corporis apti esse ad naturam videntur.

Iam vero animus non esse solum, sed etiam cuiusdam modi[*](cuiusdam modi cuiusmodi BE) debet esse, ut et omnis partis suas habeat incolumis et de virtutibus nulla desit. atque[*](atque BE atqui NV at qui R) in sensibus est sua cuiusque virtus, ut ne quid impediat quo minus suo sensus quisque munere fungatur in iis rebus celeriter expediteque percipiendis, quae subiectae sunt sensibus. animi autem et eius animi partis, quae princeps est, quaeque mens nominatur, plures sunt virtutes, sed duo prima genera, unum earum, quae ingenerantur suapte natura appellanturque non voluntariae, alterum autem earum, quae in voluntate positae magis proprio[*](proprio proprie eo Dav. ) nomine appellari solent, quarum est excellens in animorum laude praestantia. prioris generis est docilitas, memoria; quae fere omnia appellantur uno ingenii nomine, easque virtutes qui habent, ingeniosi vocantur. alterum autem genus est magnarum verarumque virtutum, quas appellamus voluntarias, ut[*](ut N2 et) prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam et reliquas eiusdem generis.[*](generis eiusdem BE)

Et summatim quidem haec erant de corpore animoque dicenda, quibus quasi informatum est quid[*](quid NV quod) hominis natura postulet.