de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Quoniam[*](Quoniam Quo R) autem sua cuiusque animantis natura est, necesse est finem quoque omnium hunc esse, ut natura expleatur—nihil enim prohibet quaedam esse et inter se animalibus reliquis et cum bestiis homini communia, quoniam omnium est natura communis—, sed extrema illa et summa, quae quaerimus, inter animalium genera distincta et dispertita sint[*](sunt RNV) et sua cuique propria et ad id apta, quod cuiusque natura desideret.[*](desiderat RNV)

quare cum dicimus omnibus animalibus extremum esse secundum naturam vivere, non ita accipiendum est, quasi dicamus unum esse omnium extremum, sed ut omnium artium recte dici potest commune esse, ut in aliqua scientia versentur, scientiam autem suam cuiusque artis esse, sic commune animalium omnium secundum naturam vivere, sed naturas esse diversas, ut aliud equo sit e natura, aliud bovi, aliud homini. et tamen in omnibus est[*](est V om. BERN 'Vellem in transitu ab infinita oratione ad finitam scriberetur: summa communis est et quidem cet.' Mdv. ) summa

p.168
communis, et quidem non solum in animalibus, sed etiam in rebus omnibus iis, quas natura alit, auget, tuetur, in quibus videmus ea, quae gignuntur e terra, multa quodam modo efficere ipsa sibi per se, quae ad vivendum crescendumque valeant, ut[*](ut (ante suo) Bentl. et) in suo genere[*]('in suo genere scribendum videtur' C.F. W. Mue. in adn. crit. ) perveniant ad extremum; ut iam liceat una comprehensione omnia complecti non dubitantemque dicere omnem naturam esse servatricem[*](conservatricem R) sui idque habere propositum quasi finem et extremum, se ut custodiat quam in optimo sui generis statu; ut necesse sit omnium rerum, quae natura vigeant, similem esse finem, non eundem. ex quo intellegi debet homini id esse in bonis ultimum, secundum naturam vivere, quod ita interpretemur: vivere ex hominis natura undique perfecta et nihil requirente.

haec igitur nobis explicanda sunt, sed si enodatius, vos ignoscetis. huius enim aetati[*](haec igitur ... aetati Non. p. 15 ) [*](ignoscetis cuius aetatis Non. ) et huic nunc haec primum[*](haec primum R primum hoc (ante primum ras., in qua cognosc. h) N2 hic primum BE hoc primum V) fortasse[*](secl. Mdv.) audientis[*](audientis Mdv. audienti (audiendi E)) servire debemus.

Ita prorsus, inquam; etsi ea quidem, quae adhuc dixisti, quamvis ad aetatem recte isto modo dicerentur.

Exposita igitur, inquit,[*](inquit om. BE) terminatione rerum expetendarum cur ista se res ita habeat, ut dixi, deinceps demonstrandum est. quam ob rem ordiamur ab eo, quod primum posui, quod idem reapse[*](reapse re ab se) primum est, ut intellegamus omne animal se ipsum diligere.[*](diligere N2V diligi BERN1 ) quod quamquam dubitationem non habet—est enim infixum in ipsa natura comprehenditurque suis[*](add. Crat. natura ac comprehenditur suis Alanus ) cuiusque sensibus sic, ut, contra si quis dicere velit, non audiatur—, tamen, ne quid praetermittamus, rationes

p.169
quoque, cur hoc ita sit, afferendas puto.