de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

nec vero alia sunt quaerenda contra Carneadeam illam sententiam. quocumque enim modo summum bonum sic exponitur, ut id vacet honestate, nec officia nec virtutes in ea ratione nec amicitiae constare possunt. coniunctio autem cum honestate vel voluptatis vel non dolendi id ipsum honestum, quod amplecti vult, id[*](id (post vult) om. RNV) efficit turpe.

p.166
ad eas enim res referre, quae agas, quarum una, si quis malo careat, in summo eum bono dicat esse, altera versetur in levissima parte naturae, obscurantis est omnem splendorem honestatis, ne dicam inquinantis. Restant Stoici, qui cum a Peripateticis et Academicis omnia transtulissent, nominibus aliis easdem res secuti sunt. hos contra singulos dici est melius. sed nunc, quod[*](quod quid BE quid (= quidem) R) agimus;

de illis, cum volemus. Democriti autem securitas, quae est animi tamquam[*](tamquam (tanquā R) tranquillitas RN tranquillitas tamquam BE tranquillitas (om. tamquam) V) tranquillitas, quam appellant eu)qumi/an, eo separanda fuit ab hac disputatione, quia ista animi tranquillitas ea ipsa[*](secl. Se.) est[*](est ipsa BE) beata vita; quaerimus autem, non quae sit,[*](sit (utroque loco) dett. sint) sed unde sit. Iam explosae eiectaeque sententiae Pyrrhonis, Aristonis, Erilli quod in hunc orbem, quem circumscripsimus, incidere non possunt, adhibendae omnino non fuerunt. nam cum omnis haec quaestio de finibus et quasi de extremis bonorum et malorum ab eo proficiscatur, quod diximus[*](diximusp. 163, 16 sqq.) naturae esse aptum et accommodatum, quodque ipsum per se primum appetatur, hoc totum et ii tollunt, qui in rebus iis, in quibus nihil quod non aut honestum aut turpe sit, negant esse[*](del. Lamb.) ullam causam, cur aliud alii anteponatur, nec inter eas res quicquam[*](quicquam quitquid BE) omnino putant interesse, et Erillus, si ita sensit, nihil esse bonum praeter scientiam, omnem consilii capiendi causam inventionemque officii sustulit. Sic exclusis sententiis reliquorum cum praeterea nulla esse possit, haec antiquorum valeat necesse est. ergo[*](ergo igitur BE) instituto veterum, quo etiam Stoici utuntur, hinc capiamus exordium.

Omne animal se ipsum diligit ac, simul et ortum est, id agit, se ut[*](ut se BE) conservet, quod hic ei primus ad omnem vitam tuendam appetitus a natura datur, se

p.167
ut conservet atque ita sit affectum, ut optime secundum naturam affectum esse possit. hanc initio institutionem confusam habet et incertam, ut tantum modo se tueatur, qualecumque sit, sed nec quid sit nec quid possit nec quid ipsius natura sit intellegit. cum autem processit paulum et quatenus quicquid se attingat ad seque pertineat perspicere coepit, tum sensim incipit progredi seseque agnoscere et intellegere quam ob[*](ob N2 ad) causam habeat[*](habeat Lamb. habet) eum, quem diximus, animi appetitum coeptatque et ea, quae naturae sentit apta, appetere et propulsare contraria. ergo omni animali illud, quod appetit, positum est in eo, quod naturae[*](nature V natura (etiam B)) est accommodatum. ita finis bonorum existit secundum naturam vivere sic affectum, ut optime affici possit ad naturamque[*](que ER et NV om. B) accommodatissime.