de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

etsi qui[*](qui edd. quid) potest intellegi aut cogitari esse aliquod animal, quod se oderit? res enim concurrent[*](occurrent R) contrariae. nam cum appetitus ille animi aliquid ad se trahere coeperit consulto, quod sibi obsit, quia sit sibi inimicus, cum id sua causa faciet, et oderit se et simul diliget, quod fieri non potest. necesseque est,[*](necesseque est BE necesse ēq; (= estque) R necesse est eque N1V necesse est quidem N2 ) si quis sibi ipsi[*](ipsi sibi BE) inimicus est, eum quae bona sunt mala putare, bona contra quae mala, et quae appetenda fugere,[*](fugere et que BEV) quae fugienda appetere,[*](appetere dett. petere) quae sine dubio vitae est[*](est Mdv. sunt) eversio. neque enim, si non nulli reperiuntur, qui aut laqueos aut alia exitia quaerant aut ut[*](aut ut Mdv. ) ille apud Terentium,[*](Terentium Heautontim. I 1, 95 (147): Decrevi tantisper me minus iniuriae, Chremes, meo gnato facere, dum fiam miser.) qui 'decrevit tantisper[*](tantisper dett. tantum per (tantum s per N2)) se minus[*](est usus BE) iniuriae suo nato facere', ut ait ipse, 'dum fiat miser', inimicus ipse sibi putandus est.

sed alii dolore moventur, alii cupiditate, iracundia etiam multi efferuntur et, cum in mala scientes inruunt, tum se optime sibi consulere arbitrantur. itaque dicunt nec dubitant: 'mihi sic usus est, tibi ut opus est facto, fac'. et qui[*](Et qui RV Equi BE et qui (et ab alt. m. in ras. add.) N) ipsi sibi bellum indixissent, cruciari dies, noctes torqueri vellent, nec vero sese ipsi accusarent ob eam causam, quod se male suis rebus consuluisse dicerent. eorum enim est haec querela, qui sibi cari sunt seseque diligunt. quare, quotienscumque dicetur male quis de se mereri sibique esse inimicus[*](inimicus esse BE) atque hostis, vitam denique fugere, intellegatur aliquam subesse eius modi causam, ut ex eo ipso intellegi possit sibi quemque esse carum.

Nec vero id satis est,[*](est om. BE) neminem esse, qui ipse se oderit, sed illud quoque intellegendum est, neminem esse, qui,

p.170
quo modo se habeat, nihil sua censeat interesse. tolletur enim appetitus animi, si, ut in iis rebus, inter quas nihil interest, neutram in partem propensiores sumus,[*](sumus Lamb. simus) item in nobismet ipsis quem ad modum affecti simus[*](simus B sumus) nihil nostra arbitrabimur[*](arbitramur RNV) interesse.

Atque etiam illud si qui[*](qui Bai. quid BERN1 quis N2V) dicere velit, perabsurdum sit, ita diligi a sese quemque, ut ea vis diligendi ad aliam rem quampiam referatur, non ad eum ipsum,[*](ipsum V ipse) qui sese diligat. hoc cum in amicitiis, cum in officiis, cum in virtutibus dicitur, quomodocumque[*](quoquomodocumque BE) dicitur, intellegi tamen quid dicatur potest, in nobismet autem ipsis[*](ipsis autem BE ipsis autem ipsis R) ne [*](ne et ut add. A. Man. (intelligi ne quidem ut N2)) intellegi quidem, ut propter aliam quampiam rem, verbi gratia propter voluptatem, nos amemus; propter nos enim illam, non propter eam nosmet ipsos diligimus.