de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
ex eo autem, quod statuerit esse, quo primum natura moveatur, existet recti etiam ratio atque honesti, quae cum uno aliquo[*](aliquo uno BE) ex tribus illis congruere possit,[*](possit. u aut non dolendi ita sit ut quanta (v. 19) R rell. om. ) ut aut id honestum sit, facere omnia aut voluptatis causa, etiam si eam[*](secl. Mdv.) non consequare, aut non dolendi, etiam[*](etiam N2 in ras., aut BEV) si id assequi nequeas, aut eorum, quae secundum naturam sunt, adipiscendi, etiam si nihil consequare. ita[*](ita N2 aut non dolendi ita R (cf. ad v. 14), N1V; aut nichil dolendi ita BE) fit ut, quanta differentia est in principiis naturalibus, tanta sit in finibus bonorum malorumque dissimilitudo. alii rursum isdem a principiis omne officium referent aut ad voluptatem aut ad non dolendum aut ad prima illa secundum naturam optinenda.
expositis iam igitur sex de summo bono sententiis trium proximarum hi principes: voluptatis Aristippus, non dolendi Hieronymus, fruendi rebus iis, quas primas secundum naturam esse diximus, Carneades non ille quidem auctor, sed defensor disserendi causa fuit. superiores tres erant, quae esse possent, quarum est una sola defensa, eaque vehementer. nam voluptatis causa facere omnia, cum, etiamsi nihil consequamur,
Sex igitur hae[*](hee E, h (= haec) R summo BERNV summa dett. ) sunt simplices de summo bonorum malorumque sententiae, duae sine patrono, quattuor defensae.[*](quatuor defense quatuor BE) iunctae autem et duplices expositiones summi boni tres omnino fuerunt, nec vero plures, si penitus rerum naturam videas, esse potuerunt. nam aut voluptas adiungi potest ad honestatem, ut Calliphonti Dinomachoque placuit, aut doloris vacuitas, ut Diodoro, aut prima naturae, ut antiquis, quos eosdem Academicos et Peripateticos nominavimus.[*](nominavimus BER (cf. p. 158, 30 sqq.) nominamus NV) sed quoniam[*](quoniam quo R) non possunt omnia simul dici, haec in praesentia nota esse debebunt, voluptatem semovendam esse, quando ad maiora quaedam, ut iam apparebit, nati sumus. de vacuitate doloris eadem fere dici solent, quae de voluptate. Quando igitur et de voluptate[*](secl. Nissenius (sec. Gz.); cf. Muret. var. lect. 14, 20 ) cum Torquato et de honestate, in qua una omne bonum poneretur, cum Catone est disputatum, primum, quae contra voluptatem dicta sunt, eadem fere cadunt contra vacuitatem doloris.