de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
in prima igitur constitutione Zeno tuus a natura recessit, cumque summum bonum posuisset in ingenii praestantia,
docent enim nos, ut scis, dialectici, si ea, quae rem aliquam sequantur, falsa sint, falsam illam ipsam esse, quam sequantur. ita fit illa conclusio non solum vera, sed ita perspicua, ut dialectici ne rationem quidem reddi putent oportere: si illud, hoc; non autem hoc; igitur ne illud quidem. sic consequentibus vestris sublatis prima tolluntur.[*](tolluntur BE tollantur) quae sequuntur igitur? omnes, qui non sint sapientes, aeque miseros esse, sapientes omnes summe beatos, recte facta omnia aequalia, omnia peccata paria; quae cum magnifice primo dici viderentur, considerata minus probabantur.[*](probabantur Grut. probantur) sensus enim cuiusque et natura rerum atque ipsa veritas clamabat quodam modo non posse se adduci, ut inter eas res,[*](add. Se.) quas Zeno exaequaret, nihil interesset.
Postea tuus ille Poenulus—scis enim Citieos,[*](Citieos Gz. cum Mar- so, Citiaeos edd.; cicius BEN1 pitius R citius N2V) clientes tuos, e[*](e P. Man. a Phoenica Camer. poenica BE poetica RNV) Phoenica profectos—, homo igitur acutus, causam non optinens repugnante natura verba versare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas ducimus,[*](ducimus RN1V dicimus BEN2 ) concessit, ut haberentur aestimabiles[*](aestimabiles 0. Heinius (Fleckeis. ann. phil. XCIII 1866 p. 245); apte habiles) et ad naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc est summe beato, commodius tamen esse si ea quoque habeat, quae bona non audet appellare, naturae accommodata esse concedit, negatque Platonem, si sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum