de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

dabit hoc Zenoni Polemo, etiam magister eius et tota illa gens et reliqui, qui virtutem omnibus rebus multo anteponentes adiungunt ei tamen aliquid summo in bono finiendo. si enim virtus digna est gloriatione, ut est, tantumque praestat reliquis rebus, ut dici vix possit, et beatus esse poterit[*]((25 poterit, sc. non Polemo, sed qui virtute una praeditus est, caret ceteris)) virtute una praeditus carens ceteris, nec tamen illud tibi concedetur,[*](concedetur Se. concedet) praeter virtutem nihil in bonis esse ducendum. illi autem, quibus summum bonum sine virtute est, non dabunt fortasse vitam beatam habere, in quo iure possit[*](possit iure BE) gloriari, etsi illi quidem etiam voluptates faciunt interdum

p.143
gloriosas.

vides igitur te aut ea sumere, quae non concedantur, aut ea, quae etiam concessa te nihil iuvent.

Equidem in omnibus istis conclusionibus[*](conclusionibus istis B (non istis conclusionibus istis), E) hoc putarem philosophia nobisque dignum, et maxime, cum summum bonum quaereremus, vitam nostram, consilia, voluntates, non verba corrigi. quis enim potest istis, quae te, ut ais, delectant, brevibus[*](te ut ais delectant brevibus edit. Ascens. tu ut ais (ars V) brevibus delectant (delectari N2)) et acutis auditis de sententia decedere? nam cum expectant[*](expectant 'alii' in mary. Lamb. secondd. Mdv.); ea spectant) et avent[*](avent A. Man. habent) audire cur dolor malum non sit, dicunt illi asperum esse dolere,[*](dolere BE dolore R dolorem NV) molestum, odiosum, contra naturam, difficile toleratu, sed, quia nulla sit in dolore nec fraus nec improbitas nec malitia nec culpa nec turpitudo, non esse illud malum. haec qui audierit, ut ridere non curet, discedet tamen nihilo firmior ad dolorem ferendum, quam venerat.

tu autem negas[*](negasp. 99, 12 sqq.) fortem esse quemquam posse, qui dolorem malum putet. cur fortior sit, si illud, quod tute concedis, asperum et vix ferendum putabit? ex rebus enim timiditas, non ex vocabulis nascitur.

Et ais,[*](ais, 25 aiebasp. 118, 22 sqq.) si una littera commota sit, fore tota ut labet disciplina. utrum igitur tibi litteram videor[*](videor litteram BE) an totas paginas commovere? ut enim sit apud illos, id quod est a te laudatum, ordo rerum conservatus et omnia inter se apta et conexa—sic enim aiebas—, tamen persequi non debemus,[*](debeamus BE) si a falsis principiis profecta congruunt[*](congruunt Ascens. congruenti BER congruent N congruerunt V) ipsa sibi et a proposito non aberrant.