de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

hic loquebatur aliter atque omnes, sentiebat[*](sentiebat edd. sentiebant (sencieb.)) idem, quod ceteri. nec vero minoris aestimanda ducebat ea, quae ipse[*](ipse ipe (ē ex corr. in ras.) N ipsa) bona negaret esse, quam illi, qui ea bona esse dicebant.[*](quam illi ... dicebant (v. 11) om. E) [*](dicebant esse B) quid igitur voluit sibi, qui illa mutaverit? saltem aliquid de pondere detraxisset et paulo minoris aestimavisset ea quam Peripatetici, ut sentire quoque aliud,[*](aliud quoque BE) non solum dicere videretur. Quid? de ipsa beata vita, ad quam omnia referuntur, quae dicitis? negatis eam esse, quae expleta sit omnibus iis rebus,[*](hijs rebus omnibus BE) quas natura desideret, totamque eam in una virtute ponitis; cumque omnis controversia aut de re soleat aut de nomine esse, utraque earum nascitur, si aut res ignoratur aut erratur in nomine. quorum si neutrum est, opera danda est,[*](est (post danda) om. BE) ut verbis utamur quam usitatissimis et quam maxime aptis, id est rem declarantibus.

num igitur dubium est, quin, si in re ipsa nihil peccatur a superioribus, verbis illi commodius utantur? videamus igitur sententias eorum, tum ad verba redeamus.

Dicunt appetitionem animi moveri, cum aliquid ei secundum naturam esse videatur, omniaque, quae secundum naturam sint, aestimatione aliqua digna eaque pro eo, quantum in quoque[*](quoque P. Man. quaque) sit ponderis, esse aestimanda, quaeque secundum naturam sint, partim nihil habere in sese eius appetitionis, de qua saepe

p.146
iam diximus, quae nec honesta nec laudabilia dicantur, partim, quae voluptatem habeant in omni animante, sed in homine rationem etiam. ex ea quae sint apta, ea honesta, ea pulchra, ea laudabilia, illa autem superiora naturalia nominantur, quae coniuncta cum honestis vitam beatam perficiunt et absolvunt.

omnium autem eorum commodorum, quibus non illi plus tribuunt, qui illa bona esse dicunt, quam Zeno, qui negat, longe praestantissimum esse, quod honestum esset atque laudabile. sed si duo honesta proposita sint, alterum cum valitudine, alterum cum morbo, non esse dubium, ad utrum eorum natura nos ipsa deductura sit. sed tamen tantam vim esse honestatis, tantumque eam rebus omnibus praestare et excellere, ut nullis nec suppliciis nec praemiis demoveri possit ex eo, quod rectum esse decreverit, omniaque, quae dura, difficilia, adversa videantur, ea virtutibus iis, quibus a natura essemus ornati, opteri[*](opteri obteri A. Man., marg. Crat.; optari RNV aptari BE) posse, non faciles illas quidem res nec contemnendas[*](add. Camerarius) —quid enim esset in virtute tantum?—, sed ut hoc iudicaremus, non esse in iis[*](iis C. F. W. Mue. his) partem maximam positam beate aut secus vivendi.