de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

non enim actionis aut officii ratio impellit ad ea, quae secundum naturam sunt, petenda,[*](petenda appetenda dett. ) sed ab iis et appetitio et actio commovetur.

Nunc venio ad tua illa[*](tua illa BENV illa tua R cf. p. 62, 14 ) brevia, quae consectaria esse dicebas,[*](dicebasp. 98, 21) et primum illud, quo nihil potest brevius: Bonum omne laudabile, laudabile autem honestum,[*](autem honestum autem omne honestum dett. ) bonum igitur omne honestum. O plumbeum pugionem! quis enim tibi primum illud concesserit?—quo quidem concesso nihil opus est secundo; si enim omne bonum laudabile est,

omne honestum est—quis tibi ergo[*](tibi ergo RNV cf. p. 31, 18; 43, 20; igitur tibi BE) istud dabit praeter Pyrrhonem, Aristonem eorumve similes, quos tu non probas? Aristoteles, Xenocrates, tota illa familia[*](illa natura familia R) non dabit, quippe qui valitudinem, vires, divitias, gloriam, multa alia bona esse

p.142
dicant, laudabilia non dicant. et hi quidem ita non sola virtute finem bonorum contineri putant, ut rebus tamen omnibus virtutem anteponant; quid censes eos esse facturos, qui omnino virtutem a bonorum fine segregaverunt, Epicurum, Hieronymum, illos etiam, si qui Carneadeum finem tueri volunt?

iam aut Callipho aut Diodorus quo modo poterunt tibi istud concedere, qui ad honestatem aliud adiungant,[*](adiungunt BE) quod ex eodem genere non sit? placet igitur tibi, Cato, cum res sumpseris non concessas, ex illis efficere, quod velis? Iam ille sorites est, quo nihil putatis esse vitiosius:[*](add. Kayser apud Bai.2) quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id expetendum, quod expetendum, id laudabile, deinde[*](deinde N dein (= deinde) V dein BE) reliqui gradus. sed ego in hoc resisto; eodem modo enim[*](modo enim BNV enim modo E) tibi nemo dabit, quod expetendum sit, id[*](id laudabile ... expetendum sit id (v. 15) om. R) esse laudabile. Illud vero minime consectarium, sed in primis hebes,[*](hebes RB habes ENV) illorum scilicet, non tuum,[*](non tuum Mdv. non tum BER nominum N (ab alt. m. radendo et corrigendo effectum), V) gloriatione dignam esse beatam vitam, quod non possit[*]((18 quod non possit = nec id posse cf. p. 99,5)) sine honestate contingere, ut iure quisquam glorietur.