de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
sed primum illud vide, gravissimam illam vestram sententiam, quae familiam ducit, honestum quod sit, id esse bonum solum[*](bonum solum BERNV) honesteque vivere bonorum finem, communem fore vobis cum
Minime vero illud probo, quod, cum docuistis, ut vobis videmini, bonum solum[*](bonum solum BERV solum bonum N) esse, quod honestum sit, tum rursum[*](rursus RV) dicitis initia proponi necesse esse apta[*](esse apta NV est acta BER) et accommodata naturae, quorum ex selectione[*](ex selectione Ald. nepos, ex electione RN exelectione BEV) virtus possit existere. non enim in selectione virtus ponenda erat, ut id ipsum, quod erat bonorum ultimum, aliud aliquid[*](aliquod BE) adquireret. nam omnia, quae sumenda quaeque legenda aut optanda sunt, inesse debent in summa bonorum, ut is, qui eam adeptus sit, nihil praeterea desideret. videsne ut, quibus summa est in voluptate, perspicuum sit quid iis[*](iis edd. his) faciendum sit aut non faciendum? ut nemo dubitet, eorum omnia officia quo spectare, quid sequi, quid fugere debeant? sit hoc ultimum bonorum, quod nunc a me defenditur; apparet statim, quae sint officia, quae actiones. vobis autem, quibus nihil est aliud propositum nisi rectum atque honestum, unde officii, unde agendi principium nascatur non reperietis.
Hoc igitur quaerentes[*](quaerentes (queretes cod. Spir.) Gz. queritis) omnes, et ii, qui quodcumque in mentem veniat aut quodcumque occurrat se sequi dicent, et vos ad naturam