de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

nunc de hominis summo bono quaeritur;[*](queritur bono BE) quid igitur[*](igitur BERNV) dubitamus in tota eius natura quaerere quid sit effectum? cum enim constet inter omnes omne officium munusque sapientiae in hominis cultu esse occupatum, alii—ne me existimes contra Stoicos solum dicere—eas sententias afferunt, ut summum bonum in eo genere ponant, quod sit extra nostram potestatem, tamquam de inanimo aliquo[*](inanimo aliquo Mdv. in animali quo B in annali quo E animali quo R inanimali quo N inanimato aliquo V) loquantur, alii contra, quasi corpus nullum sit hominis, ita praeter animum nihil curant, cum praesertim ipse quoque animus non inane nescio quid sit—neque enim[*](enim om. BER) id possum intellegere—, sed in quodam genere corporis, ut ne is quidem virtute una contentus sit, sed appetat vacuitatem doloris. quam ob rem utrique idem faciunt, ut si laevam partem neglegerent, dexteram[*](dextram RN) tuerentur, aut ipsius animi, ut fecit Erillus,

p.136
cognitionem amplexarentur, actionem relinquerent. eorum enim omnium multa praetermittentium, dum eligant aliquid, quod sequantur, quasi curta sententia; at vero illa perfecta atque plena eorum, qui cum de hominis summo bono quaererent, nullam in eo neque animi neque corporis partem vacuam tutela reliquerunt.

Vos autem, Cato, quia virtus, ut omnes fatemur, altissimum locum in homine et maxime excellentem tenet, et quod eos, qui sapientes sunt, absolutos et perfectos putamus, aciem animorum nostrorum virtutis splendore praestringitis. in omni enim animante est summum aliquid atque optimum, ut in equis, in canibus, quibus tamen et dolore vacare opus est et valere; sic igitur in homine perfectio ista in eo potissimum, quod est optimum, id est in virtute, laudatur. itaque mihi non satis videmini considerare quod iter sit[*](iter sit N inter sit V intersit BE interfit R) naturae quaeque progressio. non enim, quod[*](non enim quod RNV quod (om. non enim) BE) facit in frugibus, ut, cum ad spicam perduxerit ab herba, relinquat et pro nihilo habeat herbam, idem facit in homine, cum eum ad rationis habitum perduxit.[*](perduxit Mdv. perduxerit) semper enim ita adsumit aliquid, ut ea, quae prima dederit, non[*](non ne R) deserat.

itaque sensibus rationem adiunxit et ratione effecta sensus non reliquit.[*](relinquit NV) Ut si cultura vitium, cuius hoc munus est, ut efficiat, ut vitis cum partibus suis omnibus[*](omnibus partibus suis BE) quam optime se habeat—, sed sic intellegamus—licet enim, ut vos quoque soletis, fingere aliquid docendi causa—: si igitur illa cultura vitium in vite insit ipsa, cetera, credo, velit, quae ad colendam vitem attinebunt, sicut antea, se autem omnibus vitis partibus praeferat statuatque nihil esse melius[*](melius esse BE) in vite quam se. similiter sensus, cum accessit ad naturam, tuetur illam quidem,

p.137
sed etiam se tuetur; cum autem assumpta[*](autem hijs assumpta N) ratio est,[*](est ratio BE) tanto in dominatu locatur, ut omnia illa prima naturae huius tutelae subiciantur.