de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
itaque non discedit ab eorum curatione, quibus praeposita vitam omnem debet gubernare, ut mirari satis istorum[*](istorum Wes. apud Mdv. eorum) inconstantiam non possim.[*](possim marg. ed. Cratandr. possum BE possimus RNV) naturalem enim appetitionem, quam vocant o(rmh/n, itemque officium, ipsam etiam virtutem tuentem[*](tuentem om. BE (cf. p. 136, 33 sqq. et p. 138, 4 sqq. 11 expetamus Bai. ea petamus BEV ea putamus R earum petamus N1 earum apetamus N2 ) volunt esse earum rerum, quae secundum naturam sunt. cum autem ad summum bonum volunt pervenire, transiliunt omnia et duo nobis opera pro uno relinquunt, ut alia sumamus, alia expetamus, potius quam uno fine utrumque concluderent.
At enim iam dicitis[*](iam dicitis R nam dicitis BEN1V natura (comp. scr.) dicitis N2 nam dicitis Mdv. (an fuit at enimuero dicitis? ua pro uo)) virtutem non posse constitui, si ea, quae extra virtutem sint, ad beate vivendum pertineant. quod totum contra est. introduci enim virtus nullo modo potest, nisi omnia, quae leget quaeque reiciet, unam referentur[*](referentem R) ad summam. nam si †omnino nos†[*]('potest ad hanc formam scriptum fuisse: omnino omnia praeter animos negl. aut similem' Mdv. ) neglegemus,[*](neglegemus Lamb. negligemus R negligimus BENV) in Aristonea vitia incidemus et peccata obliviscemurque quae virtuti ipsi principia dederimus; sin ea non neglegemus[*](negligemus B intelligemus E negligimus RNV) neque tamen ad finem summi boni referemus, non multum ab Erilli levitate aberrabimus.[*](aberrabimus NV aberravimus) duarum enim vitarum nobis erunt instituta capienda. facit enim ille duo seiuncta ultima bonorum, quae ut essent vera, coniungi debuerunt; nunc ita[*](ita P.Man. ista) separantur, ut disiuncta[*](disiuncta RNV se- iuncta BE)
Itaque contra est, ac dicitis; nam constitui virtus nullo modo potest, nisi ea, quae sunt prima naturae, ut ad summam[*](ad summam A.Man.(?); ad summum (assummum V)) pertinentia tenebit. quaesita enim virtus est, non quae relinqueret naturam, sed quae tueretur. at illa, ut vobis placet, partem quandam tuetur, reliquam deserit.
Atque ipsa hominis institutio si loqueretur, hoc diceret, primos suos quasi coeptus[*](coeptus ceptus RN conceptus V) appetendi fuisse, ut se conservaret in ea natura, in qua ortus esset. nondum autem explanatum satis erat, quid maxime natura vellet. explanetur igitur. quid ergo[*](ergo g (= igitur) R) aliud intellegetur[*](intelligetur dett. intelligeretur) nisi uti ne quae[*](uti ne quae ut ineque BER ut eque NV) pars naturae neglegatur? in qua si nihil est praeter rationem, sit in una virtute finis bonorum; sin est etiam corpus, ista explanatio naturae nempe hoc effecerit, ut ea, quae ante explanationem tenebamus, relinquamus. ergo id est convenienter naturae vivere, a natura discedere.