de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
quo modo autem, quod ipsi etiam fatentur constatque inter omnis, conservabitur ut simile sit omnium naturarum[*](naturarum dett. naturale) illud ultimum, de quo quaeritur? tum enim esset simile, si in ceteris quoque naturis id cuique esset ultimum, quod in quaque excelleret. tale enim visum est[*](est Mdv. esset) ultimum[*](ultimum BN2V ultimi ERN1 ) Stoicorum.
Quid dubitas igitur mutare principia naturae? quid enim dicis[*](dicis BERN om. V) omne animal, simul atque sit ortum, applicatum esse ad se diligendum esseque in se conservando occupatum? quin potius ita dicis, omne animal applicatum esse ad id, quod in eo sit optimum, et in eius unius occupatum esse custodia, reliquasque naturas nihil aliud agere, nisi ut id conservent, quod in quaque optimum sit? quo modo autem optimum, si bonum praeterea nullum est? sin autem reliqua appetenda sunt, cur, quod est ultimum rerum appetendarum,[*](appetendarum V appetendum BER appeten- tium N) id non aut ex
Qualem igitur hominem natura inchoavit?
et quod est munus, quod opus sapientiae? quid est, quod ab ea absolvi et perfici debeat? si est[*](si est Se. sic (pro si ē) BE sit RN1V si N1 eo gen. neutr. ) nihil in eo, quod perficiendum est, praeter motum ingenii quendam, id est rationem, necesse est huic ultimum esse ex[*](ex e R) virtute agere;[*](agere BE R vitam augere NV) rationis enim perfectio est virtus; si est[*](si est Se. sic BE sit RNV) nihil nisi corpus, summa erunt[*](erunt erit N esset V) illa: valitudo, vacuitas doloris, pulchritudo, cetera.