de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
quibus autem in rebus tanta obscuratio non fit,[*](fit R Mdv. sit) fieri tamen potest, ut id ipsum, quod interest, non sit magnum. ut ei, qui iucunde vixerit annos decem, si aeque vita iucunda menstrua addatur, quia momentum aliquod habeat ad iucundum accessio,[*](ad iucundum accessio Lamb. ad iocundum accessionem RN1 ad iocundi accessionem N2V ad iocundam accessionem BE) bonum sit; si
hoc simile tandem est? non risu potius quam oratione eiciendum? ampulla enim sit necne sit, quis non[*](non dett., om. BERNV) iure optimo irrideatur, si laboret? at vero pravitate[*](pravitate R. Bentl. (ad Tusc. III 1); gravitate) membrorum et cruciatu dolorum si quis quem levet, magnam ineat gratiam, nec si ille[*](ille RNV om. BE) sapiens ad tortoris eculeum a tyranno ire cogatur, similem habeat vultum et si ampullam perdidisset, sed ut magnum et difficile certamen iniens, cum sibi cum capitali adversario, dolore, depugnandum videret, excitaret omnes rationes fortitudinis ac patientiae, quarum praesidio iniret illud difficile,[*](difficile illud BE) ut dixi, magnumque proelium. deinde non quaerimus,[*](quaerimus ed. princ. Romana; quaeremus (quer.)) quid obscuretur aut intereat, quia sit admodum parvum, sed quid tale sit, ut expleat summam. una voluptas e multis obscuratur in illa vita voluptaria, sed tamen ea, quamvis parva sit, pars est eius vitae, quae posita est in voluptate. nummus in Croesi divitiis obscuratur, pars est tamen divitiarum. quare obscurentur etiam haec, quae secundum naturam esse dicimus, in vita beata; sint modo partes vitae beatae.
Atqui si, ut convenire debet inter nos, est quaedam appetitio naturalis ea, quae secundum naturam sunt, appetens, eorum omnium est aliquae summa[*](aliquae summa aliqua e summa BERN aliqua summa V) facienda. quo constituto tum licebit otiose ista quaerere, de magnitudine rerum, de excellentia, quanta in quoque sit ad beate vivendum, de istis ipsis obscurationibus,