de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
quodsi non hominis summum bonum quaereremus, sed cuiusdam animantis, is autem esset nihil nisi animus —liceat enim fingere aliquid eius modi, quo verum facilius reperiamus—, tamen illi animo non esset hic vester finis. desideraret enim valitudinem, vacuitatem doloris, appeteret etiam conservationem sui earumque rerum custodiam finemque sibi constitueret secundum naturam vivere, quod est, ut dixi, habere ea, quae secundum naturam sint, vel omnia vel plurima et maxima.
cuiuscumque enim modi animal constitueris, necesse est, etiamsi id sine corpore sit, ut fingimus, tamen esse in animo quaedam similia eorum, quae
sed id ne[*](ne id BE) cogitari quidem potest quale sit, ut non repugnet ipsum sibi.
Sin dicit[*](dicit etiam BE) obscurari quaedam nec apparere, quia valde parva sint, nos quoque concedimus; quod dicit Epicurus etiam de voluptate, quae minimae sint voluptates, eas obscurari saepe et obrui. sed non sunt in eo genere tantae commoditates corporis tamque productae temporibus tamque multae. itaque in quibus propter eorum[*](eorum P. Man. earum) exiguitatem obscuratio consequitur, saepe accidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne sint, ut in sole,[*](sole V solem) quod[*](quod qui BE) a te dicebatur,[*](dicebaturp. 106, 17sqq.) lucernam adhibere nihil interest aut[*](aut RN ut BE A V) teruncium adicere Croesi pecuniae.