de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Sed ut propius ad ea, Cato, accedam, quae a te[*](a te dett. antea BE at ea R ad ea N om. V) dicta sunt, pressius agamus eaque, quae modo dixisti, cum iis conferamus, quae tuis antepono. quae sunt igitur communia vobis cum antiquis, iis sic utamur quasi concessis; quae in controversiam veniunt, de iis, si placet, disseramus.

Mihi vero, inquit, placet agi subtilius et, ut ipse dixisti, pressius. quae enim adhuc protulisti, popularia sunt, ego autem a te elegantiora[*](a te elegantiora NV elegantiora a te R eleganciora (om. a te) BE) desidero.

A mene tu? inquam. sed tamen enitar et, si minus multa mihi occurrent, non fugiam ista popularia.

sed primum positum sit[*](positum sit primum BE) nosmet ipsos commendatos esse nobis primamque ex natura hanc habere appetitionem,

p.131
ut conservemus nosmet ipsos. hoc convenit; sequitur illud, ut animadvertamus qui simus ipsi, ut nos, quales oportet esse, servemus. sumus igitur homines. ex animo constamus et corpore, quae sunt cuiusdam modi, nosque oportet, ut prima appetitio[*](apetitio N2 petitio) naturalis postulat, haec diligere constituereque ex his finem illum summi boni atque ultimi. quem, si prima vera sunt, ita constitui necesse est: earum rerum, quae sint secundum naturam, quam plurima et quam maxima adipisci.

hunc igitur finem illi tenuerunt, quodque ego pluribus verbis, illi brevius secundum naturam vivere, hoc iis bonorum videbatur[*](videbatur Wes. apud Mdv.; videatur) extremum.

Age nunc isti doceant, vel tu potius—quis enim ista melius?—, quonam modo ab isdem principiis profecti efficiatis, ut honeste vivere—id est enim vel e virtute vel naturae congruenter vivere—summum bonum sit, et quonam modo aut quo loco corpus subito deserueritis omniaque ea, quae, secundum naturam cum sint,[*](secundum naturam cum sint BE cum secundum naturam sint N2 secundum naturam sint (om. cum) RN1V) absint a nostra potestate, ipsum denique officium. quaero igitur, quo modo hae[*](hae hec BE hee RV ee N) tantae commendationes a natura profectae subito a sapientia relictae sint.