de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Pertinere autem ad rem arbitrantur intellegi natura fieri ut liberi a parentibus amentur. a quo initio profectam communem humani generis societatem persequimur. quod primum intellegi debet figura membrisque corporum, quae ipsa declarant procreandi a natura habitam esse rationem. neque vero haec inter se congruere possent,[*](possent N2 possint) ut natura et procreari vellet et diligi procreatos non curaret. atque etiam in bestiis vis naturae

p.114
perspici potest; quarum in fetu et in educatione laborem cum cernimus, naturae ipsius vocem videmur audire. quare ut perspicuum est natura nos a dolore[*](add. P. Man.) abhorrere, sic apparet a natura ipsa, ut eos, quos genuerimus, amemus, inpelli.

ex hoc nascitur ut etiam[*](etiam ut BE) communis hominum inter homines naturalis sit commendatio, ut oporteat hominem ab homine ob id ipsum, quod homo sit, non alienum videri. ut enim in membris alia sunt[*](sunt N2 sint) tamquam sibi nata, ut oculi, ut aures, alia[*](alia Marsus aliqua ARN aliaque BE reliqua V) etiam ceterorum membrorum usum adiuvant, ut crura, ut manus, sic inmanes quaedam bestiae[*](bestie quedam BE) sibi solum natae sunt, at illa, quae in concha patula pina dicitur, isque, qui enat e concha, qui, quod eam custodit, pinoteres vocatur in eandemque[*](in eandemque BE in eamque) cum se recepit[*](recepit cod. Glogav. recipit) includitur, ut videatur monuisse ut caveret, itemque formicae, apes, ciconiae aliorum etiam causa quaedam faciunt. multo haec coniunctius homines.[*](coniunctius homines Mdv. coniunctio est hominis) itaque natura sumus apti ad coetus, concilia,[*](consilia Non. civitatis Non. RV) civitates.[*](itaque ... civitatis (v. 18) Non. p. 234 )

mundum autem censent regi numine deorum, eumque esse quasi communem urbem et civitatem hominum et deorum, et unum quemque nostrum eius mundi esse partem; ex quo illud natura consequi, ut communem utilitatem nostrae anteponamus. ut enim leges omnium salutem singulorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens et legibus parens et civilis officii non ignarus utilitati omnium plus quam unius alicuius aut suae consulit. nec magis est vituperandus proditor patriae quam communis utilitatis aut salutis desertor propter suam utilitatem aut salutem. ex quo fit, ut laudandus is sit, qui mortem oppetat pro re publica, quod deceat[*](deceat dett. doceat (in A ab ead. m. corr. ex diceat)) cariorem nobis

p.115
esse patriam quam nosmet ipsos. quoniamque[*](quoniamque quēque R) illa vox inhumana et scelerata ducitur eorum, qui negant se recusare quo minus ipsis mortuis terrarum omnium deflagratio consequatur—quod vulgari quodam versu Graeco pronuntiari solet—, certe verum est etiam iis, qui aliquando futuri sint, esse propter ipsos consulendum.

ex hac animorum affectione testamenta commendationesque morientium natae sunt. quodque nemo in summa solitudine vitam agere velit ne cum infinita quidem voluptatum abundantia, facile intellegitur nos ad coniunctionem congregationemque hominum et ad naturalem communitatem esse natos. Inpellimur autem natura, ut prodesse velimus quam plurimis in primisque docendo rationibusque prudentiae tradendis.

itaque non facile est invenire qui quod sciat ipse non tradat alteri; ita non solum ad discendum propensi sumus, verum etiam ad docendum. Atque ut tauris natura datum est ut pro vitulis contra leones summa vi impetuque contendant, sic ii,[*](ii edd. hi) qui valent opibus atque id facere possunt, ut de Hercule et de Libero accepimus, ad servandum genus hominum natura incitantur. Atque etiam Iovem cum Optimum et Maximum dicimus cumque eundem Salutarem, Hospitalem, Statorem, hoc intellegi volumus, salutem hominum in eius esse tutela. minime autem convenit, cum ipsi inter nos viles[*](viles NV cules A eules R civiles BE) neglectique simus, postulare ut diis inmortalibus cari simus et ab iis diligamur. Quem ad modum igitur membris utimur prius, quam didicimus, cuius ea causa utilitatis habeamus, sic inter nos natura ad civilem communitatem coniuncti et consociati sumus. quod ni ita se haberet, nec iustitiae ullus esset nec bonitati locus.

Et[*](Et Sed Mdv. ) quo modo hominum inter homines iuris esse vincula putant, sic homini nihil iuris esse cum bestiis. praeclare enim Chrysippus, cetera nata esse hominum causa

p.116
et deorum, eos autem communitatis et societatis suae, ut bestiis homines uti ad utilitatem suam possint[*](possint suam BE) sine iniuria. Quoniamque[*](quoniamque quēque R) ea natura esset hominis, ut ei[*](ei Lamb. et ABEN om. RV) cum genere humano quasi civile ius intercederet, qui id conservaret, eum iustum, qui migraret,[*](migraret negaret A) iniustum fore. sed quem ad modum, theatrum cum[*](cum ut E) commune sit, recte tamen dici potest eius esse eum locum, quem quisque occuparit, sic in urbe mundove communi non adversatur ius, quo minus suum quidque[*](quodque BE) cuiusque sit.

Cum autem ad tuendos conservandosque homines hominem natum esse videamus, consentaneum est huic naturae, ut sapiens velit gerere et administrare rem publicam atque, ut e natura vivat, uxorem adiungere et velle ex ea liberos. ne amores quidem sanctos a sapiente alienos esse arbitrantur.[*](arbitramur BE) Cynicorum autem rationem atque vitam alii cadere in sapientem dicunt, si qui[*](qui ARN1V quis BEN2 ) eius modi forte casus inciderit, ut id faciendum sit, alii nullo modo.