de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Ut vero conservetur omnis homini erga hominem societas, coniunctio, caritas, et emolumenta et detrimenta, quae w)felh/mata et bla/mmata appellant, communia esse voluerunt; quorum altera prosunt, nocent altera. neque solum ea communia, verum etiam paria esse dixerunt. incommoda autem et commoda—ita enim eu)xrhsth/mata et dusxrhsth/mata appello—communia esse voluerunt, paria noluerunt. illa enim, quae prosunt aut quae nocent, aut bona sunt aut mala, quae sint paria necesse est. commoda autem et incommoda in eo genere sunt, quae praeposita et reiecta diximus;[*](dicimus BE) ea possunt paria non esse. sed emolumenta communia[*](emolumenta et detrimenta communia Lamb. ) esse dicuntur, recte autem facta et peccata non habentur communia.
Amicitiam autem adhibendam esse censent, quia sit ex eo genere, quae prosunt. quamquam autem in amicitia
Ius autem, quod ita dici appellarique possit, id esse natura,[*](natura P. Man., Lamb. naturam) alienumque[*](alienumque V et (corr. priore u ab alt. m.) N alienamque) esse a sapiente non modo iniuriam cui facere, verum etiam nocere. nec vero rectum est cum amicis aut bene meritis consociare[*](sociare BE) aut coniungere iniuriam, gravissimeque et[*](gravissime et BE) verissime defenditur numquam aequitatem ab utilitate posse seiungi, et quicquid aequum iustumque esset, id etiam honestum vicissimque, quicquid esset honestum, id iustum etiam atque aequum fore.
Ad easque virtutes, de quibus disputatum est, dialecticam etiam adiungunt et physicam, easque ambas virtutum nomine appellant, alteram, quod habeat rationem, ne cui falso adsentiamur neve umquam captiosa probabilitate fallamur, eaque, quae de bonis et malis didicerimus,[*](didicerimus BE didiceremus A diceremus RNV) ut tenere[*](teneri AR ne BE) tuerique possimus. nam sine hac arte quemvis[*](quamvis RBE) arbitrantur a vero abduci fallique posse. recte igitur, si omnibus in rebus temeritas ignoratioque vitiosa est, ars ea, quae tollit haec, virtus nominata est.
physicae quoque[*](quoque quidem BE) non sine causa tributus idem est honos, propterea quod, qui convenienter naturae victurus
Sed iam sentio me esse longius provectum, quam proposita ratio postularet. verum admirabilis compositio disciplinae incredibilisque rerum me[*](rerum me R me rerum BE rerum ANV) traxit ordo; quem, per deos inmortales! nonne miraris? quid enim aut in natura, qua nihil est aptius, nihil descriptius, aut in operibus manu factis tam compositum tamque compactum et coagmentatum[*](coagmentatum ed. princ. Colon. cocicmentatum A cociomtatū R coaugmentatum BEN coagumentatum V) inveniri potest? quid posterius priori non convenit? quid sequitur, quod non respondeat superiori? quid non sic aliud ex alio nectitur, ut, si[*](ut si 'aliquis apud Bentl.' Mdv. ut non si ABERN aut non si V) ullam litteram moveris, labent omnia? nec tamen quicquam est, quod[*](quod BE quo) moveri possit.
quam gravis vero, quam magnifica, quam constans conficitur persona sapientis! qui, cum ratio docuerit, quod honestum esset, id esse solum bonum, semper sit necesse est beatus vereque omnia ista nomina possideat, quae irrideri ab inperitis solent. rectius enim appellabitur