de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Sequitur illa divisio, ut bonorum alia sint ad illud ultimum pertinentia (sic enim appello, quae telika/ dicuntur; nam hoc ipsum instituamus, ut placuit, pluribus verbis dicere, quod uno[*](uno dett., om. ABERNV) non poterimus, ut res intellegatur), alia autem efficientia, quae Graeci poihtika/, alia utrumque. de pertinentibus nihil est bonum praeter actiones honestas, de efficientibus nihil praeter amicum, sed et pertinentem et efficientem sapientiam[*](sapientiam deft. sapientem) volunt esse. nam quia sapientia est conveniens actio, est in illo[*](est in illo Dav. est illo ABERN1 est cum illo N2 cum illo V) pertinenti

p.111
genere, quod dixi; quod autem honestas actiones adfert et efficit, id efficiens dici potest.[*](secl. Mdv.)

Haec, quae praeposita dicimus, partim sunt per se ipsa praeposita, partim quod aliquid efficiunt, partim utrumque, per se, ut quidam habitus oris et vultus, ut status, ut[*](ut et BE aut NV) motus, in quibus sunt et praeponenda[*](sunt et praeponenda RNV sunt et ponenda A et praeponenda sunt BE) quaedam et reicienda; alia ob eam rem praeposita dicentur, quod ex se aliquid efficiant, ut pecunia, alia autem ob utramque rem, ut integri sensus, ut bona valitudo.

De bona autem fama—quam enim appellant eu)doci/an, aptius est bonam famam hoc loco appellare quam gloriam—Chrysippus quidem et Diogenes detracta[*](detracta detractate quidem BE) utilitate ne digitum quidem eius causa porrigendum esse dicebant; quibus ego vehementer assentior. qui autem post eos fuerunt, cum Carneadem sustinere non possent, hanc, quam dixi, bonam famam ipsam propter se praepositam et sumendam esse dixerunt, esseque[*](esseque BENV esse A om. R) hominis ingenui et liberaliter educati velle bene audire a parentibus, a propinquis, a bonis etiam viris, idque propter rem ipsam, non propter usum, dicuntque, ut[*](ipsam non dicuntque propter usumque ut BE) liberis consultum velimus, etiamsi postumi futuri sint, propter ipsos, sic futurae post mortem famae tamen esse propter rem, etiam detracto usu, consulendum.

Sed cum, quod honestum sit, id solum bonum esse dicamus, consentaneum tamen est fungi officio, cum id officium nec in bonis ponamus nec in malis. est enim aliquid in his rebus probabile, et quidem ita, ut eius ratio reddi possit, ergo ut etiam probabiliter acti ratio reddi possit. est autem officium, quod ita factum est, ut eius facti probabilis ratio reddi possit. ex quo intellegitur officium medium quiddam[*](quiddam Mdv. quoddam) esse, quod neque in bonis ponatur neque in contrariis. quoniamque in

p.112
iis[*](iis edd. his) rebus, quae neque in virtutibus sunt neque in vitiis, est tamen quiddam, quod usui possit esse, tollendum id non est. est autem eius generis actio quoque quaedam, et quidem talis, ut ratio postulet agere aliquid et facere eorum. quod autem ratione actum est,[*](actum est Mdv. actum sit ABEN fit V) id officium appellamus. est igitur officium eius generis, quod nec in bonis ponatur nec in[*](ratione ... ponatur nec in om. R) contrariis.

Atque[*](Atque dett. Atqui (At qui)) perspicuum etiam illud est, in istis rebus mediis aliquid agere sapientem. iudicat igitur, cum agit, officium illud esse. quod quoniam numquam fallitur in iudicando, erit in mediis rebus officium. quod efficitur hac etiam conclusione rationis: Quoniam enim videmus esse quiddam, quod recte factum appellemus, id autem est perfectum officium, erit autem etiam[*](del. Lamb.) inchoatum, ut, si iuste depositum reddere in recte factis sit, in officiis ponatur depositum reddere; illo enim addito

iuste
fit[*](fit Lamb. facit) recte factum, per se autem hoc ipsum reddere in officio ponitur. quoniamque[*](quoniamque quandoque RV) non dubium est quin in iis,[*](iis V his) quae media dicimus,[*](dicamus A) sit aliud sumendum, aliud reiciendum, quicquid ita fit aut[*](aut autem A ut BE) dicitur, omne[*](omne Grut. omni) officio continetur. ex quo intellegitur, quoniam se ipsi[*](ipsi BE ipsos) omnes natura diligant, tam insipientem quam sapientem sumpturum, quae secundum naturam sint, reiecturumque contraria. ita est quoddam commune officium sapientis et insipientis, ex quo efficitur versari in iis,[*](iis edd. his) quae media dicamus.

Sed cum ab his omnia proficiscantur officia, non sine causa dicitur ad ea referri omnes nostras cogitationes, in his et excessum e vita et in vita mansionem. in quo enim plura sunt quae secundum naturam sunt, huius officium est in vita manere; in quo autem aut sunt

p.113
plura contraria aut fore videntur, huius officium est de vita excedere. ex quo[*](ex quo RV e quo (equo)) apparet et sapientis esse aliquando officium excedere e vita, cum beatus sit, et stulti manere in vita, cum sit miser.

nam bonum illud et malum, quod saepe iam dictum est, postea consequitur, prima autem illa naturae sive secunda sive contraria sub iudicium sapientis et dilectum cadunt, estque illa subiecta quasi materia[*](materie BE) sapientiae. itaque et manendi in vita et migrandi ratio omnis iis[*](iis edd. in V his) rebus, quas supra dixi, metienda. nam neque virtute retinetur ille in[*](add. Se.) vita, nec iis, qui[*](qui que BER) sine virtute sunt, mors est oppetenda. et[*](et Urs. ut) saepe officium est sapientis desciscere a vita, cum sit beatissimus, si id oportune facere possit, quod est convenienter naturae. sic[*](naturae sic B naturae vivere sic (etiam E)) enim censent, oportunitatis esse beate vivere. itaque a sapientia praecipitur se ipsam, si usus sit, sapiens ut relinquat. quam ob rem cum vitiorum ista vis non sit, ut causam afferant mortis voluntariae, perspicuum est etiam stultorum, qui idem miseri sint, officium esse manere in vita, si sint in maiore parte rerum earum,[*](earum rerum BE) quas secundum naturam esse dicimus. et quoniam excedens e vita et manens aeque miser est nec diuturnitas magis ei[*](magis ei ei (et E) magis BE) vitam fugiendam facit, non sine causa dicitur iis, qui pluribus naturalibus frui possint, esse in vita manendum.