de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

itaque consentaneum est his, quae dicta sunt, ratione illorum, qui illum bonorum finem, quod appellamus extremum, quod ultimum, crescere putent posse—isdem placere esse alium alio et[*](et ABERV (sequitur itemque; cf. p.188, 15 sq. et eos ... nosque), et (= etiam, ab alt. m., ut vid.) N) sapientiorem itemque alium magis alio vel peccare vel recte facere, quod nobis non licet dicere, qui crescere bonorum finem non putamus. ut enim qui demersi sunt in aqua nihilo magis respirare possunt, si non longe absunt a summo, ut iam iamque possint emergere, quam si etiam tum essent in profundo, nec catulus ille, qui iam adpropinquat[*](adpropinquat (appr.) edd. ut propinquat ABER apropin- quat N2 propinquat N1V) ut videat, plus cernit quam is, qui modo est natus, item qui processit aliquantum ad virtutis habitum[*](habitum dett. aditum (additum R)) nihilo minus in miseria est quam ille, qui nihil processit.

Haec mirabilia videri intellego, sed cum certe superiora firma ac vera sint, his autem ea consentanea

p.108
et consequentia, ne de horum[*](de eorum R) quidem est veritate dubitandum. sed quamquam negant nec virtutes nec vitia crescere, tamen[*](tamen N2 et tamen) utrumque eorum fundi quodam modo et quasi dilatari putant.

Divitias autem Diogenes censet eam[*](eam non eam dett. ) modo vim habere, ut quasi duces sint ad voluptatem et ad valitudinem bonam;

sed, etiam uti ea[*](uti ea Bai. ut in ea ABRN ut inea E ut ea V (etiam uti ea contineant = etiam si concedatur ea divitiis contineri)) contineant, non idem facere eas in virtute neque in ceteris artibus, ad quas esse dux pecunia potest, continere autem non potest, itaque,[*](itaque = et ita (ita i. e. si concedatur divitias voluptatem et valitudinem continere)) si voluptas aut si bona valitudo sit in bonis, divitias quoque in bonis esse ponendas, at,[*](at edd. aut) si sapientia bonum sit, non sequi ut etiam divitias bonum esse dicamus. neque ab ulla re, quae non sit in bonis, id,[*](id quod sit in bonis RN id qua sit in bonis BE nulla ars divitiis (cf. v. 17) A om. V) quod sit in bonis, contineri potest, ob eamque causam, quia cognitiones comprehensionesque rerum, e quibus efficiuntur artes, adpetitionem movent, cum divitiae non sint in bonis, nulla ars divitiis contineri potest.

quod si de artibus concedamus, virtutis tamen non sit eadem ratio, propterea quod haec plurimae commentationis[*](commendationis (comend., cōmend.) ARNV) et exercitationis indigeat, quod idem in artibus non sit, et quod virtus stabilitatem, firmitatem, constantiam totius vitae complectatur, nec haec eadem in artibus esse videamus.

Deinceps explicatur differentia rerum, quam si non ullam[*](non ullam AV, N2 (ul ab alt. m. in ras.), non nullam R non nulla B nonulla E) esse diceremus, confunderetur omnis vita, ut ab Aristone, neque ullum sapientiae munus aut opus inveniretur, cum inter res eas, quae ad vitam degendam pertinerent, nihil omnino interesset, neque ullum dilectum adhiberi oporteret. itaque cum esset satis constitutum

p.109
id solum esse bonum, quod esset[*](esset om. A) honestum, et id malum solum, quod turpe, tum inter illa, quae nihil valerent ad beate misereve vivendum, aliquid tamen, quod differret, esse voluerunt, ut essent eorum alia aestimabilia, alia contra, alia neutrum.[*](alia neutrum RNV aliane verum A alia neutrumque BE)

quae autem aestimanda essent, eorum in aliis satis esse causae, quam ob rem quibusdam anteponerentur, ut in valitudine, ut in integritate sensuum, ut in doloris vacuitate, ut gloriae, divitiarum, similium rerum,[*](gloriae, divitiarum, similium rerum 'ipsius Ciceronis in scribendo lapsus' Mdv. similium rerum in usu O. Heinius in Fleckeis. Annal. Philol. XCIII, 1866, p. 246 ) alia[*](alii AR) autem non esse eius modi, itemque eorum, quae nulla aestimatione digna essent, partim satis habere causae, quam ob rem reicerentur, ut dolorem, morbum, sensuum amissionem, paupertatem, ignominiam, similia horum, partim non item. hinc est illud exortum, quod Zeno prohgme/non, contraque quod a)poprohgme/non nominavit, cum uteretur in lingua copiosa factis tamen nominibus ac novis, quod nobis in hac inopi lingua non conceditur; quamquam tu hanc copiosiorem etiam soles dicere. Sed non alienum est, quo facilius vis verbi intellegatur, rationem huius verbi[*](verbi (post huius) om. A) faciendi Zenonis exponere.

Ut enim, inquit, nemo dicit in regia regem ipsum quasi productum esse ad dignitatem (id est enim[*](id est enim Mdv. idem enim est (in N enim ab alt. m. superscr.; V om. enim)) prohgme/non), sed eos, qui in aliquo honore sunt,[*](sunt R sint) quorum ordo proxime accedit, ut secundus sit, ad regium principatum, sic in vita non ea, quae primo loco[*](primo loco O. Heinius ibid. p. 245 pri- morie A p'mori e loco BE primove R primorie (o corr. in a) N primore V) sunt, sed ea, quae[*]('In primorie latet primo ordine, quam vocem adscripsit qui haec ad antecedentia quorum ordo proxime accedit ut secundus sit accommodare studeret' H. A. Koch p. 37. Cf. etiam p. 110, 5 sq. ) secundum locum optinent, prohgme/na, id est producta,

p.110
nominentur; quae vel ita appellemus—id erit verbum e verbo—vel promota et remota vel, ut dudum diximus, praeposita vel praecipua, et illa reiecta. re enim intellecta in verborum usu faciles esse debemus.

quoniam autem omne, quod est bonum, primum locum tenere dicimus, necesse est nec bonum esse nec malum hoc, quod praepositum[*](praepositum edd. propositum) vel praecipuum nominamus. idque ita definimus; quod sit indifferens cum aestimatione mediocri; quod enim illi a)dia/foron dicunt, id mihi ita occurrit, ut indifferens dicerem. neque enim illud fieri poterat ullo modo, ut nihil relinqueretur in mediis, quod aut secundum naturam esset aut contra, nec, cum id relinqueretur, nihil in his poni, quod satis[*](satis om. A) aestimabile esset, nec hoc posito non aliqua esse[*](esse P. Man. esset) praeposita. recte igitur haec facta distinctio est, atque etiam ab iis, quo facilius res perspici possit, hoc simile ponitur:

Ut enim, inquiunt, si hoc fingamus esse quasi finem et ultimum, ita iacere talum, ut rectus adsistat, qui ita talus erit iactus, ut cadat rectus, praepositum quiddam habebit ad finem, qui aliter, contra,[*](qui aliter contra edd. qualiter qui contra AR qui aliter qui contra BENV) neque tamen illa praepositio tali ad eum, quem dixi, finem pertinebit, sic ea, quae sunt praeposita, referuntur illa quidem ad finem, sed ad eius vim naturamque nihil pertinent.