de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Tum ille: His igitur ita positis, inquit, sequitur magna contentio, quam tractatam[*](qua tractata Guyet. ) a Peripateticis mollius—est enim eorum consuetudo dicendi non satis acuta propter
An vero certius quicquam potest esse quam illorum ratione,[*](illorum ratione Lamb. illo ratione (rōe R) AR illa ratione BEV illa ratio est N) qui dolorem in malis ponunt, non posse sapientem beatum esse, cum eculeo[*](equuleo R) torqueatur? eorum autem, qui dolorem in malis non habent, ratio certe cogit ut in omnibus[*](ut in omnibus NV uti noiibus R uti nominibus ABE) tormentis conservetur beata vita[*](beata vitaz ARN vita beata BEV) sapienti. etenim si dolores eosdem tolerabilius patiuntur qui excipiunt eos pro patria quam qui leviore[*](leviori BE) de causa, opinio facit, non natura, vim doloris aut maiorem aut minorem.
Ne illud quidem est consentaneum, ut, si, cum tria genera bonorum sint, quae sententia est Peripateticorum, eo beatior quisque sit, quo sit corporis aut externis bonis plenior, ut hoc idem adprobandum sit nobis, ut, qui plura habeat ea, quae in corpore magni aestimantur, sit beatior. illi enim corporis commodis compleri vitam beatam putant, nostri nihil minus. nam cum ita placeat, ne eorum quidem bonorum, quae
etenim, si et sapere expetendum sit et valere, coniunctum utrumque magis expetendum sit quam sapere solum, neque tamen, si utrumque sit aestimatione dignum, pluris sit coniunctum quam sapere ipsum separatim. nam qui valitudinem aestimatione aliqua dignam iudicamus neque eam tamen in bonis ponimus, idem censemus nullam esse tantam aestimationem, ut ea virtuti anteponatur. quod idem Peripatetici non tenent, quibus dicendum est, quae et honesta actio sit et sine dolore, eam magis esse expetendam, quam si esset eadem actio cum dolore. nobis aliter videtur, recte secusne, postea; sed potestne[*](sed potest ne V sed postne AB sed post ne E sed ne (inter sed et ne ras. duarum fere litt.) R sed pot ne (pot ex corr. alt. m., t in ras.) N) rerum maior esse dissensio?
Ut enim obscuratur et offunditur luce solis lumen lucernae, et ut interit in magnitudine maris Aegaei[*](add. Halm.) stilla mellis, et ut in divitiis Croesi teruncii accessio et gradus unus in ea via, quae est hinc in Indiam, sic, cum sit is bonorum finis, quem Stoici dicunt, omnis ista rerum corporearum[*](corporearum dett. incorporearum RN in corpore (incorp. E) harum ABE in corpore sitarum V) aestimatio splendore virtutis et magnitudine obscuretur et obruatur atque intereat necesse est. et quem ad modum oportunitas—sic enim appellemus eu)kairi/an—non fit maior productione temporis—habent enim suum modum, quae oportuna dicuntur—, sic recta effectio—kato/rqwsin enim ita appello, quoniam[*](quoniam A qnĩa (o et in ras. nĩa ab alt. m.) N quod BE quomodo V) rectum factum kato/rqwma—, recta igitur effectio,[*](kato/rqwsin ... effectio (v. 29) om. R) item convenientia, denique ipsum bonum, quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi
ut enim oportunitas illa, sic haec, de quibus dixi, non fiunt temporis productione maiora, ob eamque causam Stoicis non videtur optabilior nec magis expetenda beata vita, si sit longa, quam si brevis, utunturque simili: ut, si cothurni laus illa esset, ad pedem apte convenire, neque multi cothurni paucis anteponerentur nec maiores minoribus, sic, quorum omne bonum convenientia atque oportunitate finitur, nec plura paucioribus nec longinquiora brevioribus anteponent.[*](anteponent Bentl. Mdv.; anteponentur A RN V anteponerentur BE) Nec vero satis acute dicunt:
si bona valitudo pluris aestimanda sit longa quam brevis, sapientiae quoque usus longissimus quisque sit plurimi. non intellegunt valitudinis aestimationem spatio iudicari, virtutis oportunitate, ut videantur qui illud dicant idem hoc esse dicturi, bonam mortem et bonum partum meliorem longum esse[*](esse longum BE) quam brevem. non vident alia brevitate pluris aestimari, alia diuturnitate.