de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
in his primis naturalibus voluptas insit necne, magna quaestio est. nihil vero putare esse praeter voluptatem, non membra, non sensus, non ingenii motum, non integritatem corporis, non valitudinem corporis,[*](non valitudinem corporis om. E non valetudinem (om. cor- poris) edd. ) summae mihi videtur inscitiae.
Atque ab isto capite fluere necesse est omnem rationem bonorum et malorum. Polemoni et iam[*](et iam NV etiam) ante Aristoteli ea prima visa sunt, quae paulo ante[*](paulo ante § 33 omne enim animal ... asperneturque contraria) dixi. ergo nata est sententia veterum Academicorum et Peripateticorum, ut finem bonorum dicerent secundum naturam vivere, id est virtute adhibita frui primis a natura datis. Callipho ad virtutem nihil adiunxit nisi voluptatem, Diodorus vacuitatem doloris. * *[*](Mdv.: 'nonnulla exciderunt, quibus Cicero simili forma atque supra (Polemoni et Aristoteli ea prima visa sunt cet.) dixerit, quae alii prima posuissent; tum rectissime (quemadmodum ante: ergo nata est cet.) subiciebatur de finibus: his omnibus, quos dixi, consequentes (consentanei iis, quae posita sunt prima) sunt fines bonorum. Et fortasse etiam Carneadem et Hieronymum no- minarat, sed hic exempli causa solos Aristippum et Stoicos ponit.') his omnibus, quos dixi, consequentes fines sunt[*](fines sunt etiam A) bonorum, Aristippo simplex voluptas, Stoicis[*](Stoicis N2 stoici) consentire naturae, quod esse volunt e virtute, id est honeste, vivere, quod ita interpretantur: vivere cum intellegentia rerum earum, quae natura evenirent, eligentem ea, quae essent secundum naturam, reicientemque[*](reficientemque A1BERN) contraria.
ita tres sunt fines expertes honestatis, unus Aristippi vel Epicuri, alter Hieronymi, Carneadi[*](carneadis A2V) tertius, tres, in quibus honestas cum aliqua accessione, Polemonis, Calliphontis, Diodori, una simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota, id
Nam quod ait[*](aitp. 13, 24—14, 4) sensibus ipsis iudicari voluptatem bonum esse, dolorem malum, plus tribuit sensibus, quam nobis leges permittunt, cum [*](add. Lamb.) privatarum litium iudices sumus. nihil enim possumus iudicare, nisi quod est nostri iudicii—in quo frustra iudices solent,[*](solent iudices BE) cum sententiam pronuntiant, addere: 'si quid mei iudicii est'; si enim non fuit eorum iudicii, nihilo magis hoc non addito[*](nihilo magis hoc non addito = nihilo magis hoc omisso vel hoc tamen addito) illud est iudicatum—. quid[*](Quid N (corr., ut vid., ab alt. man. ex quod); quod (etiam A eodem compendio quo p. 51, 10 et 53, 25) ) iudicant[*](iudicant Ern. iudicat (etiam B)) sensus? dulce amarum, leve[*](leve etiam BE) asperum, prope longe, stare movere, quadratum rotundum.
aequam[*](aequam ed. Ascens. quam) igitur pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari rite[*](rite potest appellari BE) sapientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras esse voluisti. quarum adeo omnium sententia pronuntiabit primum de voluptate nihil esse ei loci,[*](loci ei B) non modo ut sola ponatur in summi boni sede, quam quaerimus, sed ne illo quidem modo, ut ad honestatem applicetur.
de vacuitate doloris eadem sententia erit.[*](erit Bentl. est) reicietur
Huius ego nunc auctoritatem sequens idem faciam. quantum enim potero, minuam contentiones omnesque simplices sententias[*](sententias simplices A) eorum, in quibus nulla inest[*](inest est BE) virtutis adiunctio, omnino[*](adiunctio omnino omnino adiunctio E omnis adiunctio B) a philosophia semovendas putabo, primum Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate, quae maxima dulcedine sensum moveret, summum bonum ponere[*](primum ... bonum ponereMacrob.(gramm. Lat. ex rec. H. Keil V 648)) contemnentis istam vacuitatem doloris.
hi non viderunt, ut ad cursum equum, ad arandum bovem, ad indagandum canem, sic hominem ad duas res, ut ait Aristoteles, ad intellegendum[*](intellegendum, om. ad, AN) et agendum, esse natum quasi mortalem deum, contraque ut tardam aliquam et languidam pecudem ad pastum et ad procreandi voluptatem hoc divinum animal ortum esse voluerunt, quo nihil mihi videtur absurdius.