de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
sed hoc sane concedamus. contemnit enim[*](enim om. BE) disserendi elegantiam, confuse loquitur. gerendus est mos, modo recte sentiat. et quidem[*](et quidem ARN equidem BEV) illud ipsum non nimium probo et tantum[*](tantum A tamen (tn = tamen, pro tm = tantum)) patior, philosophum loqui de cupiditatibus finiendis. an potest cupiditas finiri? tollenda est atque extrahenda radicitus. quis est enim, in quo sit cupiditas, quin[*](quin qui N1V qui non BE) recte cupidus dici possit? ergo et avarus erit, sed finite, et adulter, verum habebit modum, et luxuriosus eodem modo. qualis ista philosophia est, quae non
Sed haec quidem[*](quidem VN2 quae (que)) liberius ab eo dicuntur et saepius. quod equidem non reprehendo; est enim tanti philosophi tamque nobilis audacter sua decreta defendere. sed tamen ex eo, quod eam voluptatem, quam omnes gentes hoc nomine appellant, videtur amplexari saepe[*](vehementius sepe BE) vehementius, in magnis interdum versatur angustiis, ut hominum conscientia remota nihil tam turpe sit, quod voluptatis causa non videatur esse facturus. deinde, ubi erubuit—vis enim est[*](deinde enim ubi erubuit vis est BE) permagna naturae—, confugit[*](confugit cum fugit NV) illuc, ut neget accedere quicquam posse ad voluptatem nihil dolentis. at iste non dolendi status non vocatur voluptas. 'Non laboro', inquit, 'de nomine'. Quid, quod res alia tota est?
Reperiam[*](repperiam A) multos, vel innumerabilis potius, non tam curiosos nec tam molestos, quam vos estis, quibus, quid[*](quid Se. quiquid B quicquid AERN quitquid V) velim, facile persuadeam.quid ergo dubitamus, quin, si non dolere voluptas sit summa, non esse in voluptate dolor sit maximus? cur id non[*](non id A) ita fit?
Quia dolori non voluptas contraria est, sed doloris privatio.
Hoc vero non videre, maximo argumento esse voluptatem illam,[*](illam ullam RN2 ) qua sublata neget se intellegere omnino quid sit bonum—eam autem ita persequitur:[*](persequer BE persequar R) quae palato percipiatur, quae auribus; cetera addit,[*](neget, 29 additcf. p. 34, 30 sqq) quae si appelles, honos praefandus[*](praestandus NV prefraudus E perfraudus B) sit—hoc igitur,
quam haec sunt contraria! hic si definire, si dividere[*](si dividere BE Non. in dividere R; individere A1, N1 (in-|d.), V (uel ni d.); vel dividere A2N2 ) didicisset,[*](hic si definire ... incidissetNon. p. 177) [*](didicisset potuisset Non. ) si loquendi vim, si denique consuetudinem verborum teneret, numquam in tantas salebras incidisset. nunc vides, quid faciat. quam nemo umquam voluptatem appellavit, appellat; quae duo sunt, unum facit. hanc in motu voluptatem —sic enim has suaves[*](suaves has BE) et quasi dulces voluptates appellat—interdum ita extenuat, ut M'.[*](M'. edd. marcum) Curium putes[*](putes potes A1 pot R) loqui, interdum ita laudat, ut quid praeterea[*](praeter eam NV) sit bonum neget se posse ne suspicari quidem. quae iam oratio non a philosopho aliquo, sed a censore opprimenda est. non est enim vitium in oratione solum,[*](solum in oratione R) sed etiam in moribus. luxuriam non reprehendit, modo sit vacua infinita cupiditate et timore. hoc loco discipulos quaerere videtur, ut, qui asoti esse velint, philosophi ante fiant.
A primo, ut opinor, animantium ortu petitur origo summi boni.
Simul atque natum animal[*](animal N2V animale) est, gaudet voluptate et eam appetit ut bonum, aspernatur dolorem ut malum.De malis autem et bonis ab iis animalibus, quae nondum depravata sint,[*](sint BE sunt) ait optime iudicari. haec et tu ita posuisti,[*](posuistip. 13, 19—24) et verba vestra sunt. quam multa vitiosa! summum enim bonum et malum vagiens puer utra voluptate diiudicabit, stante an[*](an edd. ante BERN1; ante A (in medio versu, ab alt. m.), an te V, autem N2 (mutato an in au)) movente? quoniam,[*](quoniam Quo ARN Quomō (= quomodo) V)
Nec tamen argumentum hoc Epicurus a parvis petivit aut etiam a bestiis, quae putat esse specula naturae, ut diceret ab iis[*](iis Vict. his (hijs, hys)) duce natura hanc voluptatem expeti nihil dolendi. nec[*](Nec (ante enim) etiam A, in R a man. recentiore, ut vid., corr. in neque) enim haec movere potest appetitum animi, nec ullum habet ictum, quo pellat animum, status[*](animum, status Vict., P. Man. animi statum) hic non dolendi, itaque in hoc eodem peccat Hieronymus. at ille pellit, qui permulcet sensum voluptate. itaque Epicurus semper hoc utitur,[*](utitur nititur A2N utatur BE) ut probet voluptatem natura expeti, quod ea voluptas, quae in motu sit, et parvos ad se alliciat et bestias, non illa stabilis, in qua tantum inest nihil dolere. qui[*](Qui Lamb. quid) igitur convenit ab alia voluptate dicere naturam proficisci, in alia summum bonum ponere?
Bestiarum vero nullum iudicium puto. quamvis enim depravatae non sint, pravae tamen esse possunt.[*](sunt AR1 ) ut bacillum[*](baccillum A1ERV baculum N) aliud est inflexum et incurvatum de industria,[*](de industria om. Non. ) aliud ita natum,[*](ut bacillum ... natumNon. p. 78) sic ferarum natura non est illa quidem depravata mala disciplina, sed natura sua. nec vero ut voluptatem expetat, natura movet infantem, sed tantum ut se ipse diligat, ut integrum se salvumque velit. omne enim animal, simul et ortum est, se[*](simul et ortum est, se Se. simul et (etiam N1, ut vid.; simulet R, simul est N2) ortum et se) ipsum et omnes partes suas diligit duasque, quae maximae sunt, in primis amplectitur, animum et corpus, deinde utriusque partes. nam sunt et in animo praecipua quaedam