de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Atque haec contra Aristippum, qui eam voluptatem non modo summam, sed solam etiam ducit, quam omnes unam appellamus voluptatem. aliter autem vobis placet. sed ille, ut dixi, vitiose. nec enim figura corporis nec ratio excellens ingenii humani significat ad unam hanc[*](hanc unam RV) rem natum hominem, ut frueretur voluptatibus. Nec vero audiendus

p.52
Hieronymus, cui summum bonum est idem, quod vos interdum vel potius nimium saepe[*](minimum sepe V sepe minimum BE) dicitis, nihil dolere. non enim, si malum est dolor, carere eo malo satis est ad bene vivendum. hoc dixerit potius Ennius: 'Nimium boni est, cui nihil est mali'. nos beatam vitam non depulsione mali, sed adeptione boni iudicemus, nec eam cessando, sive gaudentem,[*](gaudendo NV) ut Aristippus, sive non dolentem,[*](dolendo V) ut hic, sed agendo aliquid considerandove quaeramus.

quae possunt eadem contra Carneadeum illud summum bonum dici, quod is non tam, ut probaret, protulit, quam ut Stoicis, quibuscum bellum gerebat, opponeret. id autem eius modi est, ut additum ad virtutem auctoritatem videatur habiturum et expleturum cumulate vitam beatam, de quo omnis haec quaestio est. nam qui ad virtutem adiungunt vel voluptatem, quam unam virtus minimi facit, vel vacuitatem doloris, quae etiamsi malo caret, tamen non est summum bonum, accessione utuntur non ita probabili, nec tamen, cur id tam parce tamque restricte faciant, intellego. quasi enim emendum eis sit, quod addant ad virtutem, primum vilissimas res addunt, dein[*](deinde BENV) singulas potius, quam omnia, quae prima natura approbavisset, ea cum honestate coniungerent.

Quae quod[*](quod Mdv. cum) Aristoni et Pyrrhoni omnino visa sunt[*](sunt visa BE) pro nihilo, ut inter optime valere et gravissime aegrotare nihil prorsus dicerent interesse, recte iam pridem contra eos desitum est[*](desitum est contra eos BE) disputari. dum enim in una virtute sic omnia esse voluerunt, ut eam rerum selectione[*](se lectione R electione BE delectione V) expoliarent[*](expoliarent N (sed hamulus ad litt. r pertinens et ent in ras.), V; expoliaverunt AR spoliaverunt BE) nec ei quicquam, aut unde oriretur, darent,[*](oriretur darent ARN2 ore retunderet BE orientur darent N1 orirentur darent V) aut ubi niteretur, virtutem ipsam, quam amplexabantur, sustulerunt.

p.53
Erillus autem ad scientiam omnia revocans unum quoddam bonum vidit, sed nec optimum nec quo vita gubernari possit. itaque hic ipse iam pridem est reiectus; post enim Chrysippum contra eum [*](add. Se. (est contra eum disp. H. A. Koch p. 37)) non sane est disputatum.

Restatis igitur vos; nam cum Academicis incerta[*](incerta V ĩcerta (˜ et cer ab alt. man., cer in ras.) N uncta AR iuncta BE) luctatio est, qui nihil affirmant et quasi desperata cognitione certi id sequi volunt, quodcumque veri simile videatur.

cum Epicuro autem hoc plus est negotii, quod e duplici genere voluptatis coniunctus est, quodque et ipse et amici eius et multi postea defensores eius sententiae fuerunt, et nescio quo modo, is qui auctoritatem minimam habet, maximam vim, populus cum illis[*](cum illis populus BE) facit. quos nisi redarguimus, omnis virtus, omne decus, omnis vera laus deserenda est. ita ceterorum sententiis semotis relinquitur non mihi cum Torquato, sed virtuti cum voluptate certatio. quam quidem certationem homo et acutus et diligens, Chrysippus, non contemnit totumque discrimen summi boni in earum[*](earum eadem R ea rerum aut eā rem rerum Nonius ) comparatione positum putat.[*](homo ... positum putatNon. p. 282) ego autem existimo, si honestum esse aliquid[*](aliquid esse BE) ostendero, quod sit ipsum vi sua[*](vi sua NV in sua BER sua vi A) propter seque expetendum, iacere vestra omnia. itaque eo, quale sit, breviter, ut tempus postulat, constituto accedam ad omnia tua, Torquate, nisi[*](nisi n u (n = nisi, u = ubi) R) memoria forte defecerit.

Honestum igitur id intellegimus, quod tale est, ut detracta omni utilitate sine ullis praemiis fructibusve per se[*](fructibusve per se A2 fructibus vespere A1BER fructibus ve (om. per se) NV) ipsum possit iure laudari. quod quale sit, non tam definitione, qua sum usus, intellegi potest, quamquam aliquantum potest, quam communi omnium iudicio et optimi cuiusque studiis atque factis, qui permulta

p.54
ob eam unam causam[*](unam causam causam unam BE causam una R) faciunt, quia decet, quia rectum, quia honestum est, etsi nullum consecuturum emolumentum vident. homines enim, etsi aliis multis, tamen hoc uno plurimum a bestiis differunt, quod rationem habent[*](habent dett. habeant) a natura datam mentemque acrem et vigentem celerrimeque multa simul[*](simul multa BE) agitantem et, ut ita dicam, sagacem, quae et causas rerum et consecutiones videat et similitudines transferat et disiuncta coniungat et cum praesentibus futura copulet omnemque complectatur vitae consequentis statum. eademque ratio fecit hominem[*](hominem fecit BE appet. BENV) hominum adpetentem cumque iis natura et sermone et usu congruentem, ut profectus a caritate domesticorum ac suorum serpat longius et se implicet primum civium, deinde omnium mortalium[*](mortalium omnium BE) societate atque, ut ad Archytam scripsit Plato, non sibi se soli natum meminerit, sed patriae, sed suis, ut perexigua pars ipsi relinquatur.

et quoniam eadem natura cupiditatem ingenuit homini veri videndi, quod facillime apparet, cum vacui curis etiam quid[*](etiam quid et quid iam BE) in caelo fiat scire avemus,[*](avemus dett. habemus) his initiis inducti omnia vera diligimus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum vana, falsa, fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, iniuriam. eadem ratio habet in se quiddam amplum atque magnificum, ad imperandum magis quam ad parendum accommodatum, omnia humana non tolerabilia solum, sed etiam levia ducens, altum quiddam et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper invictum.

atque his tribus generibus honestorum notatis quartum sequitur et in eadem pulchritudine et aptum ex illis tribus, in quo inest ordo et moderatio. cuius similitudine perspecta in formarum specie[*](specie spe BER) ac[*](ac cod. Eliens. 2 Davisii, ed. Veneta a. 1480; a) dignitate transitum est ad honestatem dictorum atque factorum.

p.55
nam ex his tribus laudibus, quas ante dixi, et temeritatem reformidat et non audet cuiquam aut dicto protervo aut facto nocere vereturque quicquam aut facere aut eloqui, quod parum virile videatur.