de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Quamquam, si plane sic verterem Platonem aut Aristotelem, ut verterunt nostri poe+tae fabulas, male,[*](male AR2N2 mali BEN1 mole R1 magis V) credo, mererer de meis civibus, si ad eorum cognitionem divina illa ingenia transferrem. sed id neque feci adhuc nec mihi tamen, ne faciam, interdictum puto. locos quidem quosdam, si videbitur, transferam, et maxime ab iis, quos modo nominavi, cum inciderit, ut id apte fieri possit, ut ab Homero Ennius, Afranius a Menandro solet. Nec vero, ut noster Lucilius, recusabo, quo

p.4
minus omnes mea legant. utinam esset ille Persius, Scipio vero et Rutilius multo etiam magis, quorum ille iudicium reformidans Tarentinis ait se et Consentinis et Siculis scribere. facete is quidem, sicut alia;[*](alia Urs. alias) sed neque tam docti tum erant, ad quorum iudicium elaboraret, et sunt illius scripta leviora, ut urbanitas summa appareat, doctrina mediocris.

ego autem quem timeam lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem in philosophia audeam scribere? quamquam a te ipso id quidem facio provocatus gratissimo mihi libro, quem ad me de virtute misisti.

Sed ex eo credo quibusdam usu venire,[*](usui uenire superscr. ab alt. m. illud e; ut sit illud euenire, A; uenire usu R) ut abhorreant a Latinis, quod inciderint in inculta quaedam et horrida, de malis Graecis Latine scripta deterius. quibus ego assentior, dum modo de isdem rebus ne Graecos quidem legendos putent. res vero bonas verbis electis graviter ornateque dictas[*](dictas V dictatas) quis non legat? nisi qui se plane Graecum dici velit, ut a Scaevola est praetore[*](praetore P. Man. praetor) salutatus Athenis Albucius.

quem quidem locum comit[*](comit Se. c_o_ N cum ABERV cf. ad p. 5,10; 23,1; 26,12; 44,8; 46,15; 160,31 ) multa venustate et omni sale idem Lucilius, apud quem praeclare Scaevola:

  1. Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum,
  2. municipem Ponti,[*](Ponti edd. pontii (pontu BE)) Tritani,[*](Tritani Bai. tritanii A2RV tiranii A1 tritanu BE) centurionum,
  3. praeclarorum hominum ac primorum signiferumque,
  4. maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis,
  5. id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto:
  6. 'chaere,'[*](chaere care BE) inquam,
    Tite!
    lictores, turma omnis chorusque:[*](chorusque cohorsque 'primus quantum video Man.' Mdv. )
  7. 'chaere, Tite!' hinc[*](hic A1BERV mi BEV; om. in ras. A; m R; mi in fine versus N1, add. itii (ut sit mutii) N2 ) hostis mi Albucius, hinc inimicus.

p.5

Sed iure Mucius.