de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

ego autem mirari satis [*](mirari satis Mdv. satis mirari A. Man.; non mirari Böck. mirari (R in mg. ad aū in fine versus pos. adscriptum habet a man. rec. nō)) non queo unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium. non est omnino hic[*](hic omnino BE) docendi locus; sed ita sentio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non inopem,[*](modo non inopem N2 modo inopem) ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse quam Graecam. quando enim nobis, vel dicam aut oratoribus bonis aut poe+tis, postea quidem quam fuit quem imitarentur, ullus orationis vel copiosae vel elegantis ornatus defuit?

Ego vero, quoniam[*](quoniam Otto con (conforensibus superscr. ab alt. man. u sup. o priore) N c_ vel ī (superscr.) R cum) forensibus operis, laboribus, periculis non deseruisse mihi videor[*](videor N2V videri) praesidium, in quo a populo Romano locatus sum,[*](sum dett. sim) debeo profecto, quantumcumque possum,[*](possum BE possim) in eo quoque elaborare, ut sint opera, studio, labore meo doctiores cives mei, nec cum istis tantopere[*](tanto opere N) pugnare, qui Graeca legere malint,[*](malunt BER) modo legant illa ipsa, ne simulent, et iis servire, qui vel utrisque litteris uti velint vel, si suas habent, illas non magnopere desiderent.

qui autem alia malunt scribi a nobis, aequi esse debent, quod et scripta multa sunt, sic ut plura nemini[*](nemini edd. memini) e nostris, et scribentur fortasse plura, si vita suppetet; et tamen, qui diligenter haec, quae de philosophia litteris mandamus, legere assueverit, iudicabit nulla ad legendum his esse potiora. quid est enim in vita tantopere quaerendum quam cum omnia in philosophia, tum id, quod his libris quaeritur, qui[*](qui Or. quis ARNV quid BE) sit finis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene vivendi recteque faciendi consilia referenda, quid sequatur natura ut summum ex rebus expetendis, quid fugiat ut extremum malorum? qua de re cum sit inter doctissimos summa dissensio, quis alienum putet eius

p.6
esse dignitatis,[*](dignitatis esse BE) quam mihi quisque tribuat,[*](tribuat A1 tribuit (in N cum ras. 1 vel 2 litt. post alteram t)) quid in omni munere vitae optimum et verissimum sit, exquirere?

an, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur inter principes civitatis, P. Scaevolam M'.[*](M.' que edd. m. que ARNV m BE) que Manilium, ab iisque M. Brutus dissentiet—quod et acutum genus est et ad usus civium non inutile, nosque ea scripta reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et legemus—, haec, quae vitam omnem continent, neglegentur?[*](neglegentur A. Man. negleguntur (neglig. BEN neg|glig. V)) nam, ut sint illa vendibiliora, haec uberiora certe sunt. quamquam id quidem licebit iis existimare, qui legerint. nos autem hanc omnem quaestionem de finibus bonorum et malorum fere a nobis explicatam esse his litteris arbitramur, in quibus, quantum potuimus, non modo quid nobis probaretur, sed etiam quid a singulis philosophiae disciplinis diceretur, persecuti sumus.