de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Iis[*](iis Man. sec. Bai.; his) igitur est difficilius satis facere, qui se Latina[*](latina A1B E latinia R latine A2NV) scripta dicunt contemnere. in quibus hoc primum est in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad verbum e Graecis expressas non inviti legant. quis enim tam inimicus paene nomini[*](nomini pene BE) Romano est, qui Ennii Medeam aut Antiopam Pacuvii spernat aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari dicat, Latinas litteras oderit? Synephebos ego, inquit, potius Caecilii aut Andriam Terentii quam utramque Menandri legam? A quibus tantum dissentio, ut, cum Sophocles vel optime scripserit Electram, tamen male conversam Atilii[*](atrilii (ut videtur)R acilii BE) mihi legendam putem, de quo Lucilius:[*](Lucilius Se. lucinius A1; licinius (altera parte prioris u erasa) A2; licinius BER, N (litin.), V; Licinus C.F.W. Mue. )

'ferreum scriptorem', verum, opinor, scriptorem tamen, ut legendus sit. rudem enim esse omnino in nostris poe+tis aut inertissimae

p.3
segnitiae est aut fastidii delicatissimi. mihi quidem nulli satis eruditi videntur, quibus nostra ignota sunt. an
Utina/m[*](an Utinam Mur (ad Phil. 14, 5), at utinam ABERN aut umnam V) ne in nemore ---
nihilo minus legimus quam hoc idem Graecum, quae autem de bene beateque vivendo a Platone disputata sunt, haec explicari non placebit Latine?

Quid?[*](quod BEN2 ) si nos non interpretum fungimur munere, sed tuemur ea, quae dicta sunt ab iis, quos probamus, eisque[*](eisque eisdem N his (hys) BE) nostrum iudicium et nostrum scribendi ordinem adiungimus, quid habent, cur Graeca anteponant iis, quae et splendide dicta sint[*](dicta sint dett. dicta sunt) neque sint conversa de Graecis? nam si dicent ab illis has res esse tractatas, ne ipsos[*](ipsos NV ipso) quidem Graecos est cur tam multos legant, quam legendi sunt. quid enim est a Chrysippo praetermissum in Stoicis? legimus tamen Diogenem, Antipatrum, Mnesarchum, Panaetium, multos alios in primisque familiarem nostrum Posidonium. quid? Theophrastus[*](Theophrastus A. Man. theophrastum RNV theophastrum A theoprastum BE) mediocriterne delectat, cum tractat locos ab Aristotele ante tractatos? quid? Epicurei[*](epicuri BE) num[*](num BE non RV non (superscr. ab alt. m. uel num) A non (superscr. ab alt. m. nun) N) desistunt de isdem, de quibus et ab Epicuro scriptum est et ab antiquis, ad arbitrium suum scribere? quodsi Graeci leguntur a Graecis isdem de rebus alia ratione compositis, quid est, cur nostri a nostris non legantur?