de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Ut autem a facillimis ordiamur, prima veniat in medium Epicuri ratio, quae plerisque notissima est. quam a nobis sic intelleges[*](intelleges A intelliges) expositam, ut ab ipsis, qui eam disciplinam probant, non soleat accuratius explicari; verum enim invenire volumus, non tamquam adversarium aliquem convincere. accurate autem quondam a L. Torquato, homine omni doctrina erudito, defensa est Epicuri sententia de voluptate, a meque ei responsum, cum C. Triarius, in primis gravis et doctus adolescens, ei disputationi interesset.

nam cum ad me in Cumanum salutandi causa uterque venisset, pauca primo inter nos[*](inter nos primo BE) de litteris, quarum summum erat in utroque studium, deinde Torquatus: Quoniam nacti te,[*](nacti te VN2 hac tite A1BER, N1 (ut videtur); hac die A2 ) inquit, sumus aliquando otiosum, certe audiam, quid sit, quod Epicurum nostrum non tu quidem oderis, ut fere faciunt, qui ab eo dissentiunt, sed certe non probes, eum quem ego arbitror unum vidisse verum maximisque erroribus animos

p.7
hominum liberavisse et omnia tradidisse, quae pertinerent[*](pertinent R) ad bene beateque vivendum. sed existimo te, sicut nostrum Triarium, minus ab eo delectari, quod ista Platonis, Aristoteli,[*](aristoteli A1 aristotili E aristotilis) Theophrasti orationis ornamenta neglexerit. nam illud[*](illuc NV ad illud A2 ) quidem adduci vix possum, ut ea, quae senserit ille, tibi non vera videantur.

Vide, quantum, inquam, fallare,[*](fallare A. Man. fallere) Torquate. oratio me istius philosophi non offendit; nam et complectitur verbis, quod vult, et dicit plane, quod intellegam; et tamen ego a philosopho, si afferat eloquentiam, non asperner, si non habeat, non admodum flagitem. re mihi non aeque satisfacit,[*](satis facit R satisfecit) et quidem locis pluribus.[*](plurimis BE) sed quot homines, tot sententiae; falli igitur possumus.

Quam ob rem tandem, inquit, non satisfacit? te enim iudicem aequum puto, modo quae dicat ille bene noris.