de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Nisi mihi Phaedrum, inquam,[*](inquam tu NV inquā A (ā in ras.; quid antea fuerit, non liquet), inquam RBE) tu mentitum[*](mentitu BE) aut Zenonem putas, quorum utrumque audivi, cum mihi nihil sane praeter sedulitatem[*](sedulitatem RN2V sed utilitatem) probarent, omnes mihi Epicuri sententiae satis notae sunt. atque eos, quos nominavi, cum Attico nostro frequenter audivi, cum miraretur ille quidem utrumque, Phaedrum autem etiam amaret, cotidieque inter nos ea, quae audiebamus, conferebamus, neque erat umquam controversia, quid ego intellegerem, sed quid probarem.

Quid igitur est? inquit; audire enim cupio, quid non probes.

Principio, inquam, in physicis, quibus maxime gloriatur, primum totus est alienus. Democritea dicit[*](democrite adicit A1RBE democrito adicit A2, V (adijcit); adicit de- mocrite (e corr in o) N) perpauca mutans, sed ita, ut ea, quae corrigere vult, mihi quidem depravare videatur. ille atomos[*](athom. (et sic semper) ) quas appellat,

p.8
id est corpora individua propter soliditatem, censet in infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum nec medium nec ultimum[*](ultimum intimum Jonas (dissert. Berol. 1870 thes. 5) ) nec extremum sit, ita ferri,[*](ferri A2ERN fieri BV ita ferri ut om A1 ) ut concursionibus inter se cohaerescant, ex quo efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur, omnia, eumque motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno tempore intellegi convenire.

Epicurus autem, in quibus sequitur Democritum, non fere labitur. quamquam utriusque cum multa non probo, tum illud in primis, quod, cum in rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae materia sit, ex qua[*](ex quo AREN) quaeque res efficiatur, alterum, quae vis sit, quae quidque efficiat, de materia disseruerunt, vim et causam efficiendi reliquerunt. sed hoc commune vitium, illae Epicuri propriae ruinae: censet enim eadem illa individua et solida corpora ferri deorsum[*](deorsū (cum ras. post ū) N) suo pondere ad lineam,[*](ad lineam adlimam A1 ad lunam R ad lineam (ne ex corr.) N) hunc naturalem esse omnium corporum motum.