Academica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
Tum ego
Sunt[*](sunt uera *g. an s. vero?) inquam “ista Varro. nam nos in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt,[*](reduxerunt s Aug. ) ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. tu aetatem patriae tu descriptiones[*](discr. cod. Aug. l Mue. ) temporum, tu sacrorum iura tu sacerdotum,[*](sacerdotem pm 1 nr ) tu domesticam tu bellicam[*](bellicam] publicam Aug. ) disciplinam, tu sedum[*](sedum vel -ium codd. Aug. plerique sedem *g*d ) regionum locorum tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina genera officia causas aperuisti;[*](nos ... aperuisti Aug. civ. 6, 2 ) plurimum[*](plurimumque s Ald. -que idem p. Gr. ) quidem poetis[*](a petis *d ) nostris omninoque Latinis et litteris luminis et verbis attulisti atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti, philosophiamque multis locis inchoasti, ad impellendum
Causam autem probabilem tu quidem affers: aut enim Graeca legere malent[*](malent n mallent *g*d ) qui erunt eruditi, aut ne haec[*](haec px hoc wgf ambigue mn ) quidem qui illa nescient.[*](nesciunt *d ) [*](satisne *d ) sed eam[*](eam Turn. ) mihi non[*](da mihi nunc (non p 1?)) sane[*](ea m. n. sane *g ) probas; immo vero et haec qui illa non poterunt,[*](poterunt s potuerunt *g*d ) et qui Graeca poterunt[*](potuerunt *gx ) non contemnent[*](contempnent f -nant *g*d ) sua. quid enim causae est cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant, philosophos non legant? an quia delectat Ennius Pacuvius Accius[*](Actius *gr ) multi alii, qui non verba sed vim Graecorum expresserunt poetarum—quanto magis philosophi delectabunt, si ut illi[*](ut illi *d (si ut ... euripidem in ras. p) fuerint *g (-runt m)) Aeschylum[*](Aeschinem *d ) Sophoclem Euripidem sic hi Platonem imitentur[*](mirentur *g ) Aristotelem Theophrastum. oratores quidem laudari video si qui e nostris Hyperidem sint[*](sunt Ha. ) aut Demosthenem imitati.
Ego autem Varro[*](a. V. Pl. autem *d uarro *g ) (dicam enim ut res est), dum me ambitio dum honores dum causae, dum rei publicae non solum cura sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat, animo[*](animo om. *d ) haec inclusa habebam et ne obsolescerent renovabam cum licebat legendo; nunc vero et fortunae gravissimo percussus[*](perculsus x Lb. ) vulnere et[*](et om. *g ) administratione rei publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico. aut enim huic aetati hoc maxime aptum est, aut his rebus si quas dignas laude gessimus hoc in primis consentaneum, aut etiam ad nostros cives erudiendos nihil utilius, aut si haec ita non sunt nihil aliud video quod agere possimus.
Brutus quidem noster excellens omni genere laudis sic philosophiam Latinis litteris persequitur nihil