Academica

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

Vides autem eadem ipse; didicisti enim non posse nos Amafinii[*](Amafinii x -fanii *g*d ) aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis vulgari sermone disputant, nihil definiunt nihil partiuntur nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec

p.3
disserendi putant; nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam,[*](etiam *gp et w ) quoniam[*](cf. Quint. inst. 2, 20, 9) utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes ut legibus verbis quoque[*](quamquam *d ) novis cogimur uti, quae docti ut dixi a Graecis petere malent,[*](malent n mallent *g*d ) indocti ne a nobis quidem accipient,[*](accipient Dav. ) ut[*](-unt *g*d ) frustra omnis suscipiatur labor.[*](add.gmw)

Iam vero physica, si Epicurum id est si Democritum probarem, possem[*](possum x ) scribere ita plane ut Amafinius.[*](Amafinius s -fanius *g*d ) quid est enim magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris, de corpusculorum (ita enim appellat atomos) concursione fortuita loqui? nostra tu physica[*](physicam *d ) nosti; quae cum[*](cum om. w ) contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio, adhibenda etiam[*](etaim *g enim *d ) geometria est; quam[*](quam *g quoniam *d ) quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem ad intellegendum poterit adducere? Haec ipsa de vita et moribus et de expetendis fugiendisque rebus illi simpliciter, pecudis enim et[*](illi enim simpl. pec. et *d ) hominis idem bonum esse censent; apud nostros autem[*](autem Lb. ) non ignoras quae sit et quanta subtilitas.