Academica

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

sive enim[*](enim *g*d ) Zenonem sequare, magnum est efficere ut quis intellegat quid sit illud verum et simplex bonum quod non possit ab honestate seiungi (quod bonum quale sit negat omnino Epicurus se [*](add. Lb.) sine voluptatibus sensum moventibus ne[*](ne Dur. nec *g*d ) suspicari quidem [*](add. Dur.)); si vero Academiam veterem persequemur,[*](persequamur p 1 w -quimur m suspicamur n ) quam nos[*](nos g m s non *g*d ) ut scis probamus, quam erit[*](erunt Ern. ) illa acute explicanda nobis, quam argute quam obscure etiam contra Stoicos disserendum. Totum igitur illud[*](igitur illud *dn illud igitur *g ) philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et ad vitae constantiam quantum[*](quantam *d ) possum

p.4
et ad delectationem animi, nec ullum arbitror, ut apud Platonem[*](Plat. Tim. 47 B) est, maius aut melius a diis datum munus homini;

sed meos amicos in quibus est studium in Graeciam mitto id est[*](id est om. g ) ad Graecos ire iubeo,[*](id ... iubeo del. Lb. ) ut ex [a][*](ex [a] Ha. ca a *g*d ) fontibus potius hauriant quam[*](haur. riu. quam (hoc in ras.) sectentur p ) rivulos consectentur. quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent, ea quantum potui (nihil enim magnopere meorum miror) feci ut essent nota nostris; a Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii[*](L. Aelii Camer. Laelii *g*d ) nostri occasum ne a Latinis quidem. et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum invitati; in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis[*](prohemiss *d praemiis *g ) philosophiae more [*](add. Pl.) scribere voluimus,[*](uolumus p ) si modo consecuti sumus.'