Academica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
Et ego
Ista quideminquam
Varro iam diu expectans non audeo tamen flagitare; audivi enim e Libone nostro, cuius nosti studium (nihil enim[*](enim *d ei, *g ) eius modi celare possumus), non te ea intermittere sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere. illud autem mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit a te requirere. sed nunc postea quam sum ingressus res eas quas tecum simul didici mandare monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur cum[*](cum tam Pl. ) multa scribas genus hoc[*](hoc genus ngf ) praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedat.
Tum ille: 'Rem a me saepe deliberatam et multum agitatam requiris. itaque non haesitans respondebo, sed[*](sed] et Ba. ) ea dicam quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitavi. nam cum philosophiam viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos, sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec[*](haec *dn hoc *g ) quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt.[*](possent p ) itaque ea nolui[*](nolui *dg uolui *g ) scribere quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent.