Academica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
Quae cum dixisset et,[*](del.s? Man.)
Breviter sane minimeque obscure exposita estinquam
a te Varro et veteris Academiae ratio et Stoicorum. horum[*](horum Goer. uerum *g*d ) esse autem arbitror, ut[*](ut sm et n ut ab p 1 ab x at g 2 fx at ab *d om. g 1 ) Antiocho nostro familiari placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam novam disciplinam putandam.
Tum[*](tum s tunc *g*d ) Varro
Tuae[*](duae *d ) sunt nunc partesinquit
qui ab antiquorum ratione[*](ratione nunc *d ) desciscis[*](descistis m p nf deciscis p 1 desistis g ) et ea quae ab Arcesila novata sunt probas, docere[*](doce p 2 p 1 rw ) quod et qua de causa discidium[*](dissidium mgf desidium sn ) factum sit, ut videamus satisne ista sit iusta defectio.
Tum ego
Cum Zenoneinquam “ut accepimus Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio vincendi ut quidem mihi[*](quidem mihi *gp ) videtur, sed earum
p.19
rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et vel ut iam ante[*](et iam ante Dav. ad Lact. epit. 32 et ueluti amantes *g*d ) Socratem Democritum Anaxagoram Empedoclem omnes paene veteres, qui nihil cognosci nihil percipi nihil sciri posse dixerunt, angustos sensus imbecillos[*](inbecilles p 1 sgf ) animos brevia curricula vitae et[*](et om. sgf ) ut Democritus[*](cf. p. 43, 13) in profundo veritatem esse demersam,[*](demersam gfx dim- smnp m diuersam *d ) opinionibus et institutis omnia teneri, nihil veritati[*](ueritate *g ) relinqui, deinceps[*](deinceps denique Bentl. densis IACvHeusde 'Cic. filopla/twn' (1836) 236 n. 1 ) omnia tenebris circumfusa esse dixerunt.[*](cf. Lact. inst. 3, 4, 11. 28, 12 s. 30, 6 Democr. fr. 117 Deiels Emped. fr. 2 D. (Kranz Herm. 47, 29 n. 2))