Academica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
visis non omnibus adiungebat fidem sed is solum quae propriam quandam haberent declarationem earum rerum quae viderentur; id autem visum cum ipsum per se cerneretur, comprehendibile—feretis haec?[*](hoc Dav. )' ATT.
nos veroinquit;[*](inquam Ald. )
quonam[*](quoniam ng 1 quam p 1; (quo)nam ... sed in ras. p ) enim alio[*](alio om. *dn ) modo katalhmpto\n diceres?— [*](VA.) “sed cum acceptum iam et approbatum[*](probatum *g ) esset, comprehensionem appellabat, similem is rebus quae manu prenderentur; ex quo etiam nomen hoc duxerat at,[*](del. Man. ac gf ) cum eo verbo antea nemo tali in re[*](in re iure mw ) usus esset, plurimisque idem novis verbis (nova enim dicebat) usus est. Quod autem erat sensu comprensum id ipsum sensum appellabat, et si ita erat comprensum ut convelli ratione non posset scientiam, sin aliter inscientiam nominabat; ex qua existebat[*](existebat Pl. -erat p -eret rw extiterat *g ) etiam opinio, quae esset imbecilla[*](imb. adsensio Pl. ) et cum falso incognitoque communis.
sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam quam dixi collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis[*](paruis *g ) numerabat, sed soli credendum
p.18
esse dicebat. E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod ut supra dixi comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis videbatur, non quod[*](quod om. *g, in ras. p ) omnia quae essent in re comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam[*](eam nat. Man. n. eam Fab. ) posset relinqueret, quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset unde postea notiones rerum in animis imprimerentur; e quibus non principia solum sed latiores quaedam ad rationem inveniendam viae reperiuntur.[*](aperituntur Man. -rirentur Dav. reperirentur Gr. ) errorem autem et temeritatem et ignorantiam[*](ignorationem s ) et opinationem et suspicionem et uno nomine omnia quae essent aliena firmae et constantis assensionis a virtute sapientiaque removebat.Atque in his fere commutatio constitit omnis dissensioque Zenonis a superioribus.”