Academica

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

cumque eas perturbationes antiqui naturales esse dicerent et rationis expertes aliaque in parte animi cupiditatem alia[*](in alia Lb. ) rationem collocarent, ne his quidem assentiebatur; nam et perturbationes voluntarias esse putabat opinionisque iudicio suscipi et omnium perturbationum matrem esse arbitrabatur[*](arb. matr. esse rw ) immoderatam quandam intemperantiam. Haec fere de moribus.

De naturis autem sic sentiebat, primum ut in[*](ut in ut s? Asc. uti Bai. ) quattuor initiis rerum illis quintam hanc naturam, ex qua superiores sensus et[*](et etiam Reid ) mentem effici rebantur, non adhiberet; statuebat enim ignem esse ipsam naturam quae quidque gigneret et mentem atque sensus. discrepabat etiam ab isdem, quod nullo modo arbitrabatur[*](arbitrabantur *g ) quicquam effici posse ab ea quae expers esset corporis,

p.17
cuius generis Xenocrates et superiores etiam animum esse dixerant, nec vero aut quod efficeret aliquid aut quod efficeretur posse esse non corpus.

Plurima autem[*](autem aut m 1?n etiam gf ) in illa tertia philosophiae parte mutavit. in qua primum de sensibus ipsis quaedam dixit nova, quos iunctos[*](uinctos pf inuictos s ) esse censuit e quadam quasi impulsione oblata extrinsecus, quam ille fantasi/an,[*](cf. p. 36, 10 Cael. Aur. acut. 3, 13 (Gell. 19, 1, 15)) nos visum appellemus[*](appellemus p 2 -amus *g*d ) licet, et teramus[*](terramus n -anus s teneamus *d ) hoc quidem verbum,[*](hoc quidem uerbum s h. u. q. *g*d ) erit enim utendum in reliquo sermone saepius— sed ad haec quae visa sunt et quasi accepta sensibus assensionem[*](ascensionem *g ) adiungit animorum, quam esse vult in nobis positam et voluntariam.