Academica

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

sed quae essent sumenda, ex iis alia pluris esse aestimanda alia minoris. quae pluris ea praeposita appellabat, reiecta autem quae minoris. Atque ut haec non tam rebus quam vocabulis commutaverat,

p.16
sic inter recte factum atque peccatum officium et contra officium media locabat quaedam, recte facta sola in bonis actionibus ponens, prave id est peccata in malis; officia autem conservata[*](conservata Pl. et serv- *g*d serv- Lb. ) praetermissaque media putabat ut dixi.

cumque superiores non omnem virtutem in ratione esse dicerent[*](diceret px ) sed quasdam virtutes quasi[*](quasi *g que p 1 om. p 2 w ) natura aut more perfectas, hic omnis in ratione ponebat. cumque illi ea genera virtutum[*](cf. p. 9, 26 s.) quae supra dixi seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat,[*](hic ... disserebat om. w ) nec virtutis usum modo ut superiores sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam adesse quin ea semper uteretur. cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent naturaque et[*](et eum Dav. ) condolescere et concupiscere et extimescere et efferri laetitia dicerent, sed ea contraherent in angustumque deducerent, hic omnibus his quasi morbis voluit carere sapientem.