Academica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
sed Zeno, cum Arcesilam[*](Archesilaum p 1 w ) anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam. eam quoque si videtur correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus.”
Mihi veroinquam
videtur, quod vides idem significare Pomponium.
[*](VA.) 'Zeno igitur nullo modo is erat qui ut Theophrastus nervos[*](neruis p ) virtutis inciderit,[*](incideret s Lb. -rent n ) sed contra qui omnia quaeque [*](om.s quaecumque Reid ) ad beatam vitam pertinerent in una virtute poneret nec quicquam aliud numeraret in bonis idque appellaret honestum quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum.
cetera[*](omissa turpitudo) autem etsi nec bona nec mala essent tamen alia secundum naturam dicebat alia naturae esse contraria; his ipsis alia interiecta et media numerabat. quae autem secundum naturam essent ea sumenda et quadam aestimatione dignanda[*](dignando p 1?*g ) docebat,[*](dicebat Lb. ) contraque contraria; neutra autem in mediis relinquebat, in quibus ponebat nihil omnino esse momenti.